Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Đuro Paša


Puni tekst: hrvatski pdf 3.425 Kb

str. 57-66

preuzimanja: 476

citiraj


Sažetak

Saepe saepius vel sermo currit vel scripto traditur de slavophilismo seu messianismo russico, speciatim vero de extrema ipsius manifestatione in forma panslavismi. Non raro autem sine praecisa cognitione illius de quo agitur. Apud nos enim fere nulla opera de hac re exsiant. Huie ergo indigentiae nostrum conatum declicavimus. Finis est ergo primarius scilicet hujus laboris claras facere notiones slavophilismi et panslavismi, ad quos nonnuli inflammari voluerint. Ulterior finis hujus laboris est demonstrare qua via perventum est ad theologiam Homjakovi, sic dictam theologiam slavophilam, quae hodie tam pollet; in Ecclesia pravoslava orientali non unita, ut sine qua pravoslavia nostris diebus omnino concipi nequit.
Examinationi igitur subduximus omnia illa quae ad intelligentiam genesis hodiernae pravoslaviae inserviunt. Proinde statum generalem conditionum spiritualium in Russia in principio saeculi decimi noni examinavimus. Incipiendo a Petro Magno in linea recta secuti sumus omnes illas manifestationes intrinsecas vitae in Russia necnon omnes illos influxus externos, qui ad hanc vitam formandam collaboraverunt et qui postremo expergefactionem conscientiae propriae causaverunt. Debuimus hoc modo prae primis originem explicare occidentalismi, qui in prima sua apparitione idem sonat ac catholicismus et in sequenti reactionem contra occidentalismum, quae slavophilismi nomen accepit, cui autem nota fundamentalis religiositas pravoslava, i. e. messianismus pravoslaviae fuit hucusque remansit.

Ključne riječi

Hrčak ID:

47683

URI

https://hrcak.srce.hr/47683

Datum izdavanja:

12.11.1940.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 1.339 *