Other
Transcendentia ac immanentia sanctitatis
Josip Marcelić
Abstract
Israël sua in historia duplicem fundamentalem experientiam Dei habet:
Jahwe est Deus sanctus, cui nemo accedere potest, attamen ille est etiam Deus maxime vicinus populo suo, cum quo Foedus init eumque concomitatur. — In sua sanctitate Deus est summe transcendes, ille est totaliter alius (hebr. kadoš = distinctus = sanctus) ac sua in transcendentia accedit ad suum populum. Deus sanctus in seipso curam habet de homine non-sancto, peccatore. Hac e radice eomprehenditur effectus sanctitatis, quae hominem Deo unit eumque transformat prouti ignis oomburens. Sanctitas Dei manifestatur etiam in omni opere creato prouti splendor ac gloria eius.
Istius differentiae ultima radix non videtur esse status creaturalis hominis, nam initio creationis Deus cum homine familialiter oomunicabat {cfr. Gen. 2). Per peccatum tarnen facta est separatio inter Deum et hominem et homo expellitur e familiaritate ista divina (cfr. Gen. 3). Hoc in casu uniuntur differentia creaturalis hominis cum ista per deliberationem peccaminosam a homine facta. In peccato experitur homo maxime suam positionem non-divinam, non-sanctam.
Deus tamen sanctus vult nobis vitam suam dare ac sanctitatem, prouti
in revelatione patet ac dn Jesu Christo culmen suum obtinet. In ipso
sanctitas Dei »habitat in nobis« nosque participes huius sanctitatis facit.
In terrestri nostra peregrinatane hoc variis in modis manifestatur, donec
nos perducat in Patriam, in unionem familialem cum Deo.
In sanctitate manifestatur Deus ut summe distans ac summe praesens,
vicinus. Proinde sanctitas ac perfectio nostra semper donum gratuitum
Dei est, quod accipimur a Deo Patre per Filium in Spiritu Sancto.
Keywords
transcendentia; immanentia; sanctitas
Hrčak ID:
90220
URI
Publication date:
15.3.1979.
Visits: 2.209 *