Original scientific paper
De textus fragmenti cyrillici macedonici origine
франтишек Вацлав Мареш
Abstract
De textus fragmenti cyrillici macedonici origine
Fragmentum cyrillicum Macedonium sive Hilferdingianum atque pars prooemii Ioannis Exarchi ad Ioannis Damasceni theologiae versionem slavicam tractatum palaeoslovenicum continent de arte transferendi libros e lingua graeca in sermonem slavicum. A. Vaillant putabat hoc opus a Constantino Philosopho (S. Cyrillo Thessalonicensi) quondam scriptum et prologi instar versioni slavicae evangelii litugici ("apracos", ut aiunt) adiunctum esse. Cum autem exempla cuncta ab auctore antiquo allata capitibus XV et XVI Apocalypseos deprompta sint, textus ille mullto magis Methodio est tribuendus, qui eum versione librorum Novi Testamenti (vel. S. Scripturae integrae) quasi iam finita velut operis huius universi epilogum composuit.
Keywords
Hrčak ID:
14417
URI
Publication date:
30.9.1983.
Visits: 2.097 *