Skip to the main content

Original scientific paper

Bonaventura Duda ; Catholic Faculty of Theology, University of Zagreb, Zagreb, Croatia


Full text: croatian pdf 9.593 Kb

page 179-202

downloads: 800

cite


Abstract

A. disserit de triplici munere Christi - sacerdotali, prophetico, regali - ab omnibus christiftdelibus sensu proprio, etiamsi diverso modo, participato. Initium sumit a LG 9 - 13 necnon LG 30 - 38, peculiari modo a LG 31 et 34 – 36 attente examinans omnia elementa singulorum numerum. In hisce exarandis abundantem messem colligit ex omnibus documentis Concilii, speciatim AA et GS, singulas Magisterii sententias ad respectivum caput triplicis muneris referens. In prima thesi, generali, de trilogia christologico-soteriologica in ecclesiologiam translata, A. insistit in saecularitate quae laicis propria est. In sacerdotali munere incultat tum differentiam tum sensum proprium utriusque sacerdotii participati, sc. baptisamalis seu universalis et ministerialis. Insimul effert omnia opera hominis christiani tamquam materiam sacrificii spiritualis (LG 10a et AA 3b + LG 34 et PO 2d + SC 61). Quoad munus regale examinantur loci biblici quibus haec Concilii doctrina fulcitur, praesertim illustrata ex encyclica Redemptor hominis. Permulti loci e decreto AA et constitutione GS considerantur in functione eiusdem muneris, praesertim GS 93 qui quodammodo conclusivus totius Concilii considerari potest. In prophetico munere perspicitur sensus fidei qui iuxta LG 12 omnibus fidelibus, scilicet sub necessario ductu Magisterii, adscribitur, praesertim si doctrina in DV 8 contenta prae oculis habetur. In laicorum munere efferendo considerantur interventus conciliares archiepiscopi Zagrebiensis tunc temporis, postea S.R.E. Cardinalis Francisci Šeper, primi post Concilium Praefecti Congregationis pro doctrina fidei.

Keywords

Hrčak ID:

33910

URI

https://hrcak.srce.hr/33910

Publication date:

15.3.1988.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.681 *