Bogoslovska smotra, Vol. 54 No. 4, 1984.
Reminescences
Lovro Cindori
Abstract
Secundum data quae in Historia Collegii Zagrabiensis S. I. (manuscripto e ss. XVII-XVIII) continentur, libera regia civitas Zagreb (latine: Zagrabia anno 1723, de suggestu P. Ioannis B. Šimatić voto se obstrinxit ad processionaliter peregrinandum in Sanctuarium Croatiae Regni Thaumaturgae B. V. M. Bistricencis. Anno sequenti idem sacerdos auctor fuit ut civitas se non tantum ad unam alteramve peregrinationem sed in perpetuum singulis annis ad sacrum iter obligaret. In viginti quinque annis inter 1723. sc. et 1773., iesuitae concionabantur in Sanctuario Bistricensi coram peregrinis Zagrabiensibus et aliunde confluentibus: fidem explicando et fideles ad sacramenta Mariaeque cultum filialem exhortando. Nomina ceterorum concionatorum eiusdem periodi non sunt reistrata. Thema praedicationum unicum nobis conservatum illud est, quod P. Balthasar Gregorić anno 1742. devotis proposuit eos vocando ut corda propira tamquam anathema Virgini eiusque Infanti Divino offerrent in thronum Utrique...
Auctor studioli praesentis in fine annectit 24 textus e Historia Collegii Zagrabiensis S. I. hucusque nondum publicatos de concionatoribus Bistricensibus in periodo 1723-1773.
Keywords
Hrčak ID:
34839
URI
Publication date:
27.2.1985.
Visits: 2.491 *