Skip to the main content

Original scientific paper

Aspectus liturgico - pastoralis sacramenti Unctionis infirmorum

Vladimir Zagorac ; Catholic Faculty of Theology, University of Zagreb, Zagreb, Croatia


Full text: croatian pdf 3.343 Kb

page 222-231

downloads: 738

cite


Abstract

Sacramentum Unctionis infirmorum dici potest exemplum typicum influxus mutui inter praxim pastoralem et theologiam sacramentalem.
Ecclesia primaeva novit Unctionem infirmorum tamquam signum sacrum participationis in unctione Christi, quae est unctio ad robur, etiam corporale, contra morbum. In connexione autem cum theologia participationis fidelium in passionibus Christi per proprias passiones (ex. gr. Rom 8, 17; Col 1, 24; 2 Tim 2, 11-12; 1 Petr 4, 15) Unctio necessarie tamquam medium sanationis finalis in resurrectione corporis consideratur. Cum autem Unctio cum sic dicta Poenitentia ad mortem connectitur, eius effectus corporales, tam immediati quam eschatologici, obscurantur, effectus vero spirituales, imprimis remissio peccatorum, unice extolluntur. Talem Unctionem cognoscit et tractat theologia scolatstica, talem defendit Concilium Tridentinum et theologia posttridentina unice docet.
Novae conditiones spirituales relative ad infirmitatem et infirmos exegerunt etiam novas investigationes theologicas circa Unctionem infirmorum. Quae suum culmen in art. 73- 75 Constitutionis conciliaris de sacra liturgia »Sacrosanctum Concilium« necnon in novo Ordine Unctionis infirmorum eorumque pastoralis curae atigerunt.
Constitutio conciliaris declarat imprimis Unctionem esse sacramentum infirmorum non vero exeuntium eiusque consequenter relationem ad Viaticum in articulo mortis institut, necnon novas ordinationes rituales disponit.
Novus autem Ordo Unctionis infirmorum eorumque pastoralis curae has praecipuas novitates inducit:
– theologice: Unctio est sacramentum infirmorum, non vero exeuntium tantum;
– ecclesiologice: cura infirmorum toto Corpori Ecclesiae pertinet et participationem curae ipsius Christi repraesentat;
– liturgice: verbum Dei et oratio benedictionis olei in ipsum ritum inducitur, quibus hic ritus essentialiter melior efficitur.

Keywords

Hrčak ID:

35683

URI

https://hrcak.srce.hr/35683

Publication date:

23.2.1984.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.753 *