Bogoslovska smotra, Vol. 45 No. 2-3, 1975.
Original scientific paper
Mato Zovkić
; Vrhbosna Catholic Theology, Sarajevo, Bosna and Herzegovina
Abstract
Conversio et renovatio Ecclesiae in quantum debent praecedere et concommitare evagelizacionem thema huius indagationis est.
1. In Novo Testamento ipse Jesus praedicans vocat ad metanoiam et fidem in Evangelium (Mc 1, 14—15; Mt 1, 17). In praedicatione ejus metanoia est assensus ad ejus personam et opera in quibus Regnum Dei praesens fit. 'Evangelium' est mysterium paschale (cf 1 Cor 15, 1—5). Conversio itaque esset assensus ad Jesum qui passus et glorificatus est. Item in Ac synonimae sunt expressiones baptisthenai epi to onomati Iesou, metanoein seu epistrephein epi ton Kyrion
et pisteusai, quod optime videtur in sermone inaugurali Petri (2, 23), sanatione Eneae {9, 35) et missione antiochena (11, 21). Paulus loco metanoiae adhibet ideam novi hominis per baptismum et fidem induti et semper induendi.
2. Vaticanum II triplicem renovationem totius Ecclesiae fovet: spiritualem, doctrinalem et institutionalem. Spiritualis est testimonium fidei maturae ex parte singulorum fidelium et
accomodata praedicatio hominibus nostri temporis quae est possibilis ob progressum doctrinalem et necessaria ob mutata temporum adjuncta in quibus Ecclesia hodierna suam missionem persolvit. Institutionalis spectat ad reformandas Institutiones Ecclesiae quae non sunt efficax signum Christi. Omnes tres renovationes unum processum inseparabilem constituunt.
3. Declaratio quartae Synodus episcoporum 1574. postulat incessantem conversionem singulorum et continuam renovationem institutionum propter mundum humaniorem construendum una cum ceteris hominibus et propter credibilitatem evangelizationis.
Per modum conclusionis aliquot suggestiones pro Ecclesia in societate socialistica evangelizante.
Keywords
Hrčak ID:
35709
URI
Publication date:
20.8.1975.
Visits: 1.357 *