Bogoslovska smotra, Vol. 44 No. 1, 1974.
Original scientific paper
Hrvatin Gabrijel Jurišić
Abstract
Prima in parte articuli diversas opiniones circa sanctitatem et sanctos auctor exponit. In secunda autem breviter de sanctitate in Croatarum gente loquitur et enumerat rationes ob quas pauci viri mulieresque ex historia populi Croatici titulis »sanctus« vel »beatus« decorati sunt. Paucis verbis exposita quaestione de sanctis — magna ex parte martyribus — viventibus ante adventum Croatarum in patriam eorum hodiernam auctor de singulis servis Dei (cc. 300) disserit in parte cui titulus »de categorizatione« et vitam aliquorum cum bibliographia legentibus proponendam curavit, atque pro Ecclesia particulari (nationali) universalique sanctos cultumque eorum maximi momenti esse putat. In fine »resolutiones« partem habentibus in hoc «Coetu sacerdotum episcoporumque« proponit: primum — sanctum Nicolaum Taveliti principalem patronum Croatarum gentis a Conferentia Episcoporum declarandum, atque secundum — a Paulo VI Pon. Max. aequipollentem canonizationem B. Augustini Kažotić, episcopi Zagrabiensis, petendam esse.
Keywords
Hrčak ID:
36139
URI
Publication date:
22.5.1974.
Visits: 2.401 *