Bogoslovska smotra, Vol. 52 No. 3, 1982.
Original scientific paper
Živan Bezić
Abstract
Sicut omne ens compositum, etiam paroeciae structuras constitutivas habent. Aliae sunt ordinis supernaturalis (elementum divinum: Deus, fides christiana, gratia, charismata, sacramenta, virtutes, sanctitas), aliae vero ordinis naturalis (elementum humanum). Architectura naturalis paroeciae indolis personalis (Parochus), socialis (populus Dei) aut realis (institutiones et bona materialia) est. Relate ad ipsam paroeciam structurae sunt stricte paroeciales, subparoeciales (e. g. filialis), quasiparoeciales (missio cum cura animarum) et supraparoeciales (uniones paroeciarum, decanatus, regio, vicariatus).
Inter illas quaedam sunt essentiales quoad paroeciam (totum elementum divinum, christifideles, pastor), aliae autem magni momenti atque valde utiles (territorium, ecclesia, officium paroeciale, consilium pastorale, opera paroecialia, coemeterium, beneficium etc.). Non omnes omnique tempore structurae aequaliter necessariae ac utiles aestimantur. Datur etiam hierarchia structurarum, non tantum veritatum.
Keywords
Hrčak ID:
36379
URI
Publication date:
5.10.1982.
Visits: 1.203 *