Skip to the main content

Original scientific paper

Jordan Kuničić ; Catholic Faculty of Theology, University of Zagreb, Zagreb, Croatia


Full text: croatian pdf 3.720 Kb

page 94-103

downloads: 604

cite


Abstract

De educativo munere familiae sermo in articulo instituitur. Non est quaestio de tali munere in genere, sed prout exerceri potest et debet in nostris circumstantiis socialibus et politicis. Cum enim nostrae familiae religiosae cum educatione atheistica debeat quaereore possibilitatem dialoghi, articulus quaerit fundamentum dialoghi. In humanismo seu in ordine naturali tale fundamentum invenitur. Expositis mutatis circumstantiis sive intra familiam, sive ab extra provenientibus, dicto familiam hodiernam nimis apertam esse, triplex situatio occurrere apparet: aliqui religiosam educationem oppugnant, alii illam ignorant, sed sunt qui conscientiam .religiosam democratice verentur. Quidquid sit, stricta obligatio parentum prolem educandi manet. Ecclesia subsidiariam opem afferre debet. Ostendens varia signa optimismum inspirantia, dicit quae in praxi sunt attendenda: praebere parentibus adiutorium in educando, paroeciam tamquam veram communitatem formare, falsa pro educatione parentibus non proponere, agricolas in urbem immigrantes benigne recipere, doctrina et exemplo prolem ordigiose formare, media didactica adhibere v. gr. bibliothecam, aulas, media communicationis etc. Obligationem educandi videt in dictis Christi quibus semetipsum parvulis comparavit, et etiam identificavit (Math., 25, 40).

Keywords

Hrčak ID:

36647

URI

https://hrcak.srce.hr/36647

Publication date:

21.3.1972.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.498 *