Skip to the main content

Reminescences

Dominik Budrović


Full text: croatian pdf 5.606 Kb

page 423-436

downloads: 424

cite


Abstract

In prima parte articuli auctor »authenticos« christianos describere conatur. Fides viva fons est totius eorum navitatis. Christo plene se obtulerunt atque continuo se offerunt, ut ipse in illis vivat atque per illos libere operetur. Verbo, et praesertim vita, fidelibus atque infidelibus testes sunt. — In altera parte eiusdem articuli auctor describit fideles quos »in margine« esse dicit. Istorum frdes in Christum est sincera, et, saltem quoad principales articulos, vera. Defectuosa tameri est v. gr. ob non plenam instructionem, oblivionem et ob diversas vitae circumstantias. Religionem christianam putant potius in mandatorum Dei adimpletione quam in vita interiore, ideoque maiorem curam impendunt in quibusdam piis exercitiis (precibus vocalibus, peregrinationibus, oblationibus candelarum etc). Nullam veritatem fidei respuunt, licet forsan aliqua, ex ignorantia, falsa proprio marte (non «ex» lumine fidei) credant. Pastoribus animarum nullatenus licet fidem ac pietatem »marginalium« fidelium spernere, sed fraterna caritate et patientia defectus, si qui sint, corrigere et conari ad perfectionem adducere.

Keywords

Hrčak ID:

36864

URI

https://hrcak.srce.hr/36864

Publication date:

21.2.1972.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.222 *