Skip to the main content

Original scientific paper

Bonaventura Duda ; Catholic Faculty of Theology, University of Zagreb, Zagreb, Croatia


Full text: croatian pdf 5.828 Kb

page 167-183

downloads: 869

cite


Abstract

Auctor praesertim Institutioni generali Missalis Romani Pauli VI. necnon litteris apostolicis Joannis Pauli II Coenae Dominicae innititur. Textus autem praecipuus illi est quem legimus in Sacrosanctum Concilium num. 26: »Actiones liturgicae... sunt... celebrationes Ecclesiae... Quare ad universum Corpus Ecclesiae pertinent...«- In quibusdam punctis huius doctrinae, quae tam magni momenti est cum pro actione pastorali tum pro vita spirituali, Auctor magis insistit. Praeprimis tota actio Christi, quae insimul est actio discipulorum, in ultima Coena prae oculis habenda est cum sermo est de ultimae Coenae in Eucharistia repraesentatione (num. 2 - 4). Magni momenti iam est ipsa populi Dei ad Eucharistiam congregatio (num. 5 - 8) Ecclesia ad Eucharistiam congregata est Ecclesia ad precem collecta (num. 9 - 12 et 14). Illa insuper congregatur tamquam discipula Verbi Dei (num. 13). Momentum quoque effertur confessionis fidei (num. 14). Fusius atque penitius examinatur actio Ecclesiae in ipsis donis eucharisticis afferendis (num. 15), ubi praesertim effertur valor eucharisticus laboris humani universim (num. 17), et speciatim cosmicus valor Eucharistiae (praesertim iuxta Gaudium et spes 38b) (num. 16). Quid consecratio conversiva in hoc rerum contextu efficit, evolvit num. 18; quidque koinonia-communio significat, subsequens num. 19 dicit. Efferuntur aspectus ecclesiales, non tantum individuales, et insimul christocentrici ac trinitarii communionis. Breviter tangitur cultus Eucharistiae in statu permanenti (num. 20). Demum Eucharistia tamquam fons totius acctivitatis Ecclesiae consideratur (num. 21). In conclusione de spe, quae ex Eucharistia radiat, deque visione paschali quae exinde pro sorte totius humanitatis et universi exsurgit, sermo est. Sic visio unitaria totius vitae et activitatis hominis christiani quae ex Eucharistia profluit, exhibetur.

Keywords

Hrčak ID:

37104

URI

https://hrcak.srce.hr/37104

Publication date:

23.9.1981.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.826 *