Bogoslovska smotra, Vol. 41 No. 2-3, 1971.
Original scientific paper
Celestin Tomić
; Catholic Faculty of Theology, University of Zagreb, Zagreb, Croatia
Abstract
Aliquorum dicto fidem si velis praestare tempus nostrum verborum certo sensu vacuus praedicatur. Cum tamen sine verborum certa significatione communicatio inter homines nulla possiblis, momentum obiectivi, litteralis, logici et immediati sensus verborum Sacrarum paginum genetice dicas primum. Axiologice tamen, spiritualem, quasi divinum ac supernaturalem supra litteralem ponas. Litteralis sensus utique pauper, difficilis captu, at ne mireris, nam et Verbum humanam naturam assumens fragilem servi formam induit. Mysterium salutis quaeras altius, at nihil solidum nisi super litteralem sensum fundatum in dictis sacrorum scriptorum reperire tibi fas esto. Quid sublimius quam verbum inspiratum semper profundius quaerendum ac aperiendum? Verum quidem est doctrinam in articulo contentam non novam sed noviter dictam pronuntiarem, at, quod maioris est ponderis, continuo pullulantibus erroribus salutare remedium extat.
Keywords
Hrčak ID:
37306
URI
Publication date:
30.12.1971.
Visits: 1.765 *