Bogoslovska smotra, Vol. 41 No. 2-3, 1971.
Reminescences
Atanazije J. Matanić
Abstract
Si verbis quibus homines utuntur fides danda est, auctor articuli recte scriptorem alicuius articuli de vita religiosa tempori nostro accomodanda arguit. Talem articulum scripsit rev. P. Z, Šagi-Bono, et protulit non pauca sine fundamento, alia celeriter, nonnula non sine possibilitate haud contemnendi periculi pro recto cogitandi ac vivendi modo. Sic, P. Šagi-Bono videtur non satis supernaturalem Ordinum religiosorum originem attendere; crisim in Ordinibus repetit ex periphericis considerationibus; non satis ultimum a proximo fine in Ordinibus distinguit; interno fervori ac spiritui religioso parvum dat locum; nec historiae nec theologiae consona videtur asserere etc. Ignorantia, primo loco ignorantia theologiae, at etiam, idque magis, defectus educationis ac vitae spiritualis religiosae potior dicenda fons malorum quae religiosos Ordines hodie premunt. Religiosi sunt qui crisim creant, ac suo modo agendi sustentant. Conscii sunt necne suae responsabilitatis?
Keywords
Hrčak ID:
37392
URI
Publication date:
30.12.1971.
Visits: 1.693 *