Skip to the main content

Reminescences

Jordan Kuničić ; Catholic Faculty of Theology, University of Zagreb, Zagreb, Croatia


Full text: croatian pdf 2.496 Kb

page 274-280

downloads: 638

cite


Abstract

In linguam croaticam translatus apparuit articulus quem P. R. Bleistein in germanica lingua conscripsit. P. Bleistein relationes intimas ac venericas ante matrimonium posse coniungi putat cum possibilitate veri amoris christiani. Ergo pro Bleistein tamquam norma boni et mali exurgit: amor quatenus cum alio condivisus. — Ad haec replicat P. J. Kunicic observando non pauca. Non existit, nec existere potest verus amor christianus qui contra Dei mandata agit. Corpus hominis peccato originali infectum nequaquam sanctum, eius instinctus nullo modo suprema possunt esse norma boni vel mali. Nec in mundo christiano, nec in illo biblicistico possibile est totam diversitatem ac multiplicitatem vitae concretae ad unam, esto charitatem, reducere. Caeteroquin, nequit existere theologus, christianus inquam, qui contemnendo quae ab Ecclesiae Magisterio et sensatis theologhis dicuntur, tam contraria et contradictoria asserat suasque assertiones nullis argumentis fulciat. Hoc multiplici ex parte dignum est ut respuatur, et quidem simpliciter, non negata immensa responsabilitate cooperationis positivae in peccatis aliorum quam scriptor similium assertionum, recta aliunde intentione, tamquam consiliarius a se repellere nequit.

Keywords

Hrčak ID:

37402

URI

https://hrcak.srce.hr/37402

Publication date:

30.12.1971.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.474 *