Bogoslovska smotra, Vol. 39 No. 1, 1969.
Original scientific paper
Franjo Kuharić
Abstract
De supernaturali nota auctoritatis in Ecclesia disserit auctor. Et de hoc numquam satis loquendum esset. Non enim licet hac nota Ecclesiae auctoritatem exuere, cum nec Ecclesia humana simpliciter societas existat. Divinitus instituta, Spiritu Sancto assistente pergit Ecclesia in suo ad supernaturalem finem itinere. — Et valde interest ut haec auctoritas harmonice cum libertate componatur. Auctoritas in Ecclesia »serviens« apparet, sensu responsabilitatis praedita, inde fidelitatis ac fortitudinis animi numquam expers. Sunt namque fines quos praetergredi non sinit fides, non ratio, non communitas Ecclesiae. Qui vere liber est, sponte legibus traditur, amore in observantia legum ducitur.Amor autem humilis est, constans est, fidelis est, subinissus est. Voluntatis humanae et gratiae est haec omnia in concordem compositionem adducere.
Keywords
Hrčak ID:
40007
URI
Publication date:
24.6.1969.
Visits: 1.190 *