Bogoslovska smotra, Vol. 37 No. 3-4, 1967.
Other
Abstract
Ex variis S. Pontificis Pauli VI sermonibus in unum colliguntur fragmenta quae genuinum sensum verae fidelitatis erga Conciliwm vat. II exprimunt Haec fidelitas inter duo extrema fluctuat: inter yiolentam cum traditione abruptionem et nimis audacem ad novitates proclivitatem ex una parte, ex alia vero parte quasi somnolentam ad veteres formas adhaesionem. In veritate porro fidei et morum hodie non unus irrepit error. Omnibus igitur commendatur vigilantia, sanus sensus criticus necnon iuvenilis animus ut ad meliora perducatur tota vita Ecclesiae, quae progressus vere intellecti sempei fuit promotrix. Hic tamen progressus numquam intellegendus ac si hodie liceret dicere aliqua desiisse esse mala quac Ecclesia prius ut intrinsece mala declaravit. Semper igitur vivo Ecclesiae magisterio plena fidelitate ac docili mentis obsequio adhaerendum, quippe quod proxima et universalis nor ma veritatis existit. Nec cuilibet licet alia ratione verba concipiendi, et in formam redigendi, quam quae accurata est et nobis tradita a conciliis Tridentino et Vaticano primo.
Keywords
Hrčak ID:
41133
URI
Publication date:
24.4.1968.
Visits: 1.488 *