Bogoslovska smotra, Vol. 37 No. 3-4, 1967.
Original scientific paper
Jordan Kuničić
; Catholic Faculty of Theology, University of Zagreb, Zagreb, Croatia
Abstract
Numquid expectandum ab Ecclesia ut naturam ac vim obligaiionis pro habentibus in favorem indigentium elargtendi bona determinet? Auctor huius casus terminum »substantia« minus felicem putat, nam in S. Scriptura potius possessionem in genere significare videtur. Nec alios terminos, puta »superflua« vel »quod superest» ex se quaestionem solvere asserit, cum omnino distinguenda sunt superflua vitae—status—luxus. Inde et obligatipnis eruitur varius gradus, varia vis. Ex Leone XIII haurit sat claram doctrinam. Postquam necessitati satis et decoro datum, officium est de eo, quod superat, gratificari indigentibus. Excepto casu extremae necessitatis, officium caritatis necnon iustitiae largo sensu dicendum, quod tamen legem agendo petere ius non est. Legem tamen ef officium severam dicit, nam Christi Domini lex est, et illam praesertim hodiernis temporibus ad gentes egenas applicandam tamquam necessitatem gravem expectantibus inculcat prout ex Poputorttm progressio abunde constat.
Keywords
Hrčak ID:
41184
URI
Publication date:
24.4.1968.
Visits: 1.474 *