Bogoslovska smotra, Vol. 37 No. 3-4, 1967.
Original scientific paper
Anđelko Milanović
; Catholic Faculty of Theology, University of Zagreb, Zagreb, Croatia
Abstract
Initio quidem christianismi sola vox Dei laudes in ecclesiis decantabat. Temporis decursu, varias ob causas, instrumenta quoque musica voci in adiutorium, ritibus vero ad splendorem augendum a liturgia assumuntur. Cum tamen hic vel ibi talia instrumenta adiutorii ac medii limites transgredi coepissent, Ecclesiae auctoritas sapientes edidit normas quoad instrumentorum rectum usum. A Pio X organo tubulato dignus datur locus in ecclesiis. Sed et aliis instrumentis haud clauditur ianua, dummodo omnibus quae musicae sacrae conveniunt qualitatibus talia instrumenta respondere valeant. Hodiernae arti musicae qua tali Ecclesia non adversatur. tamen musicae sic dicta »jazz« vel »beat« vel »ye-ye« juste ingressus in templa sacra prohibetur, cum non loci sacri sed profani, mundani sanctificationi fidelium minime convenientis, notas prae se ferant.
Keywords
Hrčak ID:
41188
URI
Publication date:
24.4.1968.
Visits: 2.895 *