Skip to the main content

Original scientific paper

Tomislav Jablanović


Full text: croatian pdf 5.248 Kb

page 72-85

downloads: 677

cite


Abstract

Per saecula christiani cum mahommetanis sese mutuo plerumque rixis prosequebantur. Nunc temporis in utrisque castris venti sentiuntur spirare secundi, auspices felicioris mului commercii in futuro. Immane imperium otomanum, per saecula inimicus mundo christiano, propugnator et protector religionis mahommetanae disperiit. Ex altera parte Ecclesia sese liberavit ab amplexu potentatuum saecularium. Haec viam pandut occursuii pacifico. Est in desideriis Ecclesiae conciliaris dialogum inire cum mahommetanis eo magis cum non pauca habeantur communia ut puta: fides in unum Deum creatorem et remuneratorem, honor eximius exhibitus Christo eiusque purissimaec Matri semper virgini, Scriptura ad quam tamquam revelatam Alcoranus saepe provocat, respectns ordinis moralis naturalis. Certo remanent multae discrepantiae, immo non deerunt difficultates in his quoque quae sunt communia. Ecclasia tamen non flectitur in spe dialogum esse possibilem, adeoque optat freta maxime exemplo divini dialogo Christi cum muliere Samaritana (Jo4).

Keywords

Hrčak ID:

41259

URI

https://hrcak.srce.hr/41259

Publication date:

10.10.1967.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.555 *