Bogoslovska smotra, Vol. 37 No. 1-2, 1967.
Original scientific paper
Ljudevit Rupčić
Abstract
Principia de versionibus S. Scripturae iuxta »Dei Verbum«— Sacra Scriptura Dei et hominum opus est. Eius natura exigit principia specialia quae adhiberi debent in versionibus ipsius Scripturae. Interpretator praeprimis debet determinare textum, genera litteraria, situationem historicam necnon significationem verborum apud auctores et lectores. Propter naturam divinam S. Scripturae exegeta semper prae oculis habeat unitatem totius Scripturae. Deus est enim eius auctor et Christus est ille de quo agit in utroque Testamento. Fides exegetae multum confert ad inveniendum verum sensum sacri textus. In illo enim continentur veritates revetatae quae oculis fidei tantuni videri possunt. Exegetarum est sensuni investigare et fructuose aptis verbis hominibus proponere ratione habita iudicii Ecclesiae »quae Verbi Dei servandi et interpretandi divino fungitur mandato et ministerio« necnon Traditionis et analogiae fidei.
Keywords
Hrčak ID:
41281
URI
Publication date:
10.10.1967.
Visits: 1.769 *