Bogoslovska smotra, Vol. 36 No. 3-4, 1966.
Original scientific paper
Jean Daniélou
Abstract
Varios aspectus pluralismi christianae mentis, inde fontis pluralismi christianarum theologiarum, auctor huius articuli conatur exponere. Veritas revelata semitica lingua christiano populo tradita fuit. Haec tamen lingua cum occidentalibus linguis haud eadem. Aliunde verum est christianismum varia philosophorum systemata assimilare posse. Non seguenda diffidentia Tertulliani, sed a scientiis humanae rationis in explicandis quae fidei sunt amica expectatur manus. Verum quidem non omnium philosophorum systemata aeque apta ad exprimendas veritates fidei. Nihilominus theologia christiana mutuavit ac suo modo modificavit conceptus aliunde haustos. Hucusque pariter variis quaestionibus expectantur solutiones. En origo variarum scholarum. Primatum obtinet theologia s. Thomae. Confidit in vires humanae mentis — cum revelata veritate mire concordat — progressui ac creativae quasi inventioni eiusdem rationis aperit viam. Sed thomismus nec ultimum verbum quoad omnia protulit, nec »clausus« vult manere. Novarum scientiarum inventa cogunt ut theologia antiquatis modis proponendi vetiratem exuatur. Cogita de antiqua physica ct quidquid cum ea conjunctum. Sublime officium modernorum theologorum est in patrimonium christianum modernorum philosophorum adducere scientificas acquisitiones. Pro unoquoque magno philosopho moderno dicere possumus necessarium fore ut inveniat s. Thomam qui eius doctrinam in cristianum patrimonium introduceret. Quid faciendum? Uvius theologus magno operi non est satis. Systemata nori iuxtaponenda. Nec uni adhaerendum. Non pluralismus purus, nec unitarismus exclusivisticus. Quaerenda est diversitas expressionis in unitate veritatis. Haec unitas quoad supremum humanae vitae finem maxime optanda.
Keywords
Hrčak ID:
41311
URI
Publication date:
4.4.1967.
Visits: 1.842 *