Bogoslovska smotra, Vol. 36 No. 1, 1966.
Original scientific paper
J. Leclercq
Abstract
Varia mala hodiernum statum theologiae moralis premunt. Inter haec merito numeraturur nocua illa eiusdem a metaphysica separatio. Huic vulneri remedia afferenda sunt. Concretum ac mirabile exemplum habes in S. Thoma. Hic namque, quamvis philosophiam a theologia apprime distinguat, minime tamen separat. In SUMMA enim philosophicae speculationes cum theologicis notionibus amice iunguntur. Bonitas entis fit bonitas moralis in ipsa actione bona seu virtuosa. Theologia moralis sine notione metaphysica boni solido fundamento caret. Ita, nefas est distinguere moralem praeceptorum et moralem consiliorum, cum ad perfectionem tendere commune omnium officium existat. Bonum convertitur cum perfecto, et perfecto est quaedam entis expansio, plenitudo. Doctrina de imperfectionibus huic conceptui non satisfacit. Obligationi derogare est defectus, peccatum. Ex radicatione boni in ente idea boni realis et obiectivi sponte exurgit. Moralis obiectiva est regula humanorum actuum, nec moralis subiectiva (moralis responsabilitatis, meriti) aliud officium habet nisi tendere ad hoc ut moralis obiectiva in praxim deducatur.
Keywords
Hrčak ID:
41536
URI
Publication date:
15.9.1966.
Visits: 1.369 *