Skip to the main content

Original scientific paper

Pavao Buturac


Full text: croatian pdf 3.546 Kb

page 18-25

downloads: 553

cite


Abstract

Articuli titulus «Logica rationis et logica vitae« primuim illustratur. Pondus praecipuum termino »logica vitae« adponitur, qua sensus habetur, qui rationis argumenta non considerat, sed diversimodas vitae condiciones, quibus homo individue, non socialiter sumptns, propriam conscientiam religiosam efformare solet. Perpenditur valor firmitatis sic acquisitae conscientiae religiosae necnon ambitus in societate humana permagnus individuorum, qui tali innisi conscientia bona, immo quando et optima, credunt vel agunt fide, quae credenda vel agenda ipsi putant. Sic efformatae conscientiae athico-religiosae unus est iustus iudex Deus. Agitur nempe de multis, qui vitae difficulatibus pressi, immo vel septi, propriam ethico-religiosam persuasionem perficiunt prorsus inconscii se ad amplius quid obligari.
Mentio fit de terminis a nonnullis adhibitis: logico-conceptualis necnon concreto-realis cogitandi modus. Parum etiam de sensu illativo cardinalis Newman disseritur.
Quaestio quoque agitur, num rationis vitaeque logica uti paradoxa quaedam exhibeantur sicque ea considerari oporteat necne, quidve rationalis logica quidve illa vitae conscientiae religiosae formandae cervandaeve adferre valeat. In huius logicae (vitae) influxu et momento psychologice pressius fit serm0 responsabilitatisque ethicae in singulis casibus gradus soli Deo notus exhibetur, hominem vero, quem singulorum spiritus anguli effugiunt, mitius iudicare oportet. Brevissime fit mentio, num malum quoque rationibus quibusdam innitatur.
An, auctor sic quaerit, de humanismo nostrorum temporum hic agi perspiciatur, advertitque extrema vitanda. Pressius ingreditur in quaestionem de religiosa personali conscientia quid sentiendum, mentem breviter ad nostri aevi personalismum advertens et ad intuitionismi (penes singulos) momentum. Tangit quoque quaestionem de responsabilitatis mensura iilonsm, qui ad manifesta signa prodigiaque Domini ex narratione evangelica incredulos pertinaces sese eihibuerant deque populi hebraici in Domini obitu responsabilitate.
Sed summopere necessarium ostenditur scholia vel excursus praeproperos vitanda esse. Sic in eflormanda conscientia religiosa Caesari nil tribuendum. In pertractanda conscientia religiosa acatholiorum vel etiam non christianorum, immo vero vel ipsorum incredulorum sive atheorum, sive sint in christianae societatis culturaeve ambitu sive extra, magna opus est prudentia, maiori zelo, summa caritate. Opus enim caritatis per eminentiam agitur, redemptorio Christi sanguine dicatum.
Sed exaggerationes omnes prorsus eliminandae. Perniciem enim sensui religioso recto, immo vero vel fidei permendae vel adtenuandae saltem in singulorum animis conferre valent. Hinc rectae fidei adhaesio urgenda, ne doctrinae christianae oleo aqua infundatur. Praecipue, si de oecumenismo qua tali res est, Spiritui ductu, qui Sanctam Dei Ecclesiam mire semper rexit regetque, strenue inniti opus est. Homines vero, quod illorum est, agentes, veritati caritatique penitus addicti sint, ne Dei opus, in Ecclesia et per Ecclesiam peragendum, detrimenti quid capiat, proindeque auream mediocritatem prorsus servandam esse censendum.

Keywords

Hrčak ID:

41615

URI

https://hrcak.srce.hr/41615

Publication date:

15.9.1966.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.535 *