Skip to the main content

Original scientific paper

Rudolf Brajčić


Full text: croatian pdf 9.681 Kb

page 34-55

downloads: 580

cite


Abstract

In articulo de Catechesi ut fonte cognitionis religiosae disseritur. In I parte sermo de Catechesi relate ad rationem humanam fit: 1. Catechesis et scientiae modernae, Catechesis harmonice cum modernis scientiis, quae occasionem magis glorificandi Deum et progrediendi in maturitate Corporis Christi Mystici nobis praeben, tradatur oportet. Ideo utilitas scientiarum pro vita religiosa magis extollenda et theologia rerum terrestrium magis excolenda est. Cavendus tamen optimismus extremus, qui ex operibus Patris Theithard de Chardin elucet. 2. Catechesis et philosophia. Formatio catechetae scientifica in praeambulis fidei, quae quandoque ipsum motivum credibilitatis constituit, indispensabilis est. Progressu modernarum scientiarum et dubiis quorundam catholicorum de valore argumentorum Sti Thomae pro exsistentia Dei non obstantibus, «quinque viae« optimam ad Deutm viam sternunt. In catechesibus maius momentum et maiores partes aspectibus dogmaticis quam apologeticis tribuendae sunt. 3. Catechesis et theologia speculativa, Tum ipsa fides utpote rationalis tum necessitas crescendi in fide methodum docendi rationalem exigit. Quae methodus dimensioni existentiali et dynamicae dogmatum minime nocet. Magnae syntheses theologicae ut sunt visio theocentrica, christocentrica et ecclesiocentrica totius revelationis ne omittantur. — In II parte sermo fit de Catechesi et dynamismo appetitivo hominis. Catechesis kerygmatica historice consideratur, eius aberrationes insinuantur, eius vera natura explicatur et eius vitalitas commendatur.

Keywords

Hrčak ID:

41617

URI

https://hrcak.srce.hr/41617

Publication date:

15.9.1966.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.451 *