Skip to the main content

Reminescences

Predrag Belić


Full text: croatian pdf 8.437 Kb

page 182-202

downloads: 571

cite


Abstract

Ab admittentibus etiam Universitatem Zagrebiensem anno Domimi 1669. ortam esse nonnumquam auditur pari tamen mensura metiendam non esse Facultatis theologicae aetatem. Collegium enim Societatis Iesu Zagrabiense, quod die 23. septembris 1669. a Leopoldo I, Romanorum Imperatore et Bohemiae, Hungariae, Croatiae etc. Rege diploma cum omnibus Universitatum privilegiis aeceperat, nondum sufficientem numerum professorum Theologiae habebat: duo dumtaxat casus explicabant. Articuli auctor contrariam probare sententiam conatur. Argumentum praecipuum ex textu ispius diplomatis petit ubi non semel sed bis de Decanis Facultatum in plurali sermo est. Cum praeter Philosophiae studium nullum aliud neque Iuris neque Medicinae Zagrabiae dicto anno daretur bene vero Theologiae, concludandum est, hac occasione, studium facultatem Theologiae factum esse. Quodsi numerus duorum Theologiae professorum nimis restrious videretur, auctor solutionem in facto invenit quod studiosi Theologiae in Collegio S. I. maxima ex parte elerici e Seminario dioecesano, duos alios in urbe Capituli Zagrabiensis frequentabant, qui eos Theologiam dogmaticam, scripturisticam, liturgicam docebant. Sic studium Theologiae »compositum« 4 professores insimul numerabat quod pro initiis saltem Facultatis sufficere videtur. Scholam istiusmodi »compositam« ratione studiosorum in diversis locis lectiones frequentantium nequaquam fictionem esse demonstratur ex factis quae bullae SS. Pontificum pro scholis S. I.
datae supponunt, parallelismum enim Universitatum oum scholis iesuitarum et possibilitatem studiosis concessam aliquas saltem lectiones in utrisque frequentandi, quibus opus non erat pro gradibus obtinendis lectiones et examina in collegio S. I. facta iterum »nostrificandi« in Universitatibus Sed Ioannes Paulus Oliva, praepositus generalis S. I. die 8. octobris 1672. usum maximae partis privilegiorum suspendit — excepta immunitate iudiciali — eo quod privilegia sine scitu superiorum obtenta erant. Quod ex adiunctis »periculi in mora« analysi fontium (articulo alligatorum et num primum in lucem editorum) non sic et simpliciter admittendum iudicat auctor. Delatores rei »collegiales exterae nationis« Zagrabienses non e spiritu malevoli nationalismi egisse pariter ostendit. Non usus privilegionam tamen non tollit ius, et Universitas (cum facultate theologica) semel orta anno 1669. manet semper hoc anno inaugurata: Universitas anno 1874. denuo aperiri non autem primo fundari potuit.

Keywords

Hrčak ID:

41655

URI

https://hrcak.srce.hr/41655

Publication date:

21.12.1970.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.460 *