Bogoslovska smotra, Vol. 40 No. 4, 1970.
Original scientific paper
Jordan Kuničić
; Catholic Faculty of Theology, University of Zagreb, Zagreb, Croatia
Abstract
Cum virtutem habitum esse dicis, et habitum elementa habitudinis possidere, ne obliviscaris virtutem semper esse bonum usum liberi arbitrii, ergo fructum deliberationis, actum vere humanum, ne dicam divinum. Numquam virtus automatismus inconscius, numquam inconscia vel caeca habitudo. Virtus supra habitudinem sita est, eoque magis, quo magis radicata in totalitate subiecti, magis elevata supra automatismum. Ad virtutem acquirendam materialis actuum repetitio non sufficit, sed requiritur conscius ac liber internus accessus ad quemlibet actum virtuosum, et quidem accessus totalis (conscius, voluntarius, affectivus). In hoc negotio nec educatorum dicas adiutorium inutile. Manet semper virtus tamquam vis creatix. Praesertim si virtutis curas augmentum, necessaria tibi est quam maxima haec praesentia spiritus in quolibet actu. Unde virtuosum dicimus supra legem esse, cum quae legis sunt ipse ex se faciat. Ergo virtus vera est conscia quaedam creatio, quae simul gaudii existit fons. Virtutem, concludit auctor, aestimare debemus triumphum verae libertatis spiritus supra informem actum individualem ac concretum.
Keywords
Hrčak ID:
41678
URI
Publication date:
14.2.1971.
Visits: 1.732 *