Skip to the main content

Original scientific paper

Conspectus historicus invesigationum archaeologiae biblicae

Janko Oberški


Full text: croatian pdf 5.955 Kb

page 340-335

downloads: 739

cite


Abstract

Studium archaeologiae biblicae inter disciplinas auxiliares recentioris
aetatis adnumerari potest, quia eius origo vix unius saeculi
aetatem, postquam intensiorem incrementum necnon systematicam atque scientificam methodum prosequi susceperat adimplevit. Nihilominus illa inter scientias auxiliares biblicas tempore hodierno potiorem partem haud parvi momenti occupat, quia studiis Sacrae Scripturae, praesertim quoad facta historica, in Sacris Scripturis contenta, confirmanda, de die in diem maiore copia documentorum e variis monumentorum generibus deprompta ad veritatis argumenta roboranda maximi pretii servitium praestat. Expedit igitur hoc in loco delineare brevissimum conspectum historicum originis atque progressus scientiae archaelogiae biblicae in territorio Palaestinae illarumque regionum vicinarum, in quibus facta Sacrae Scripturae completa sunt, quo clarius momentum scientiae huius, quamvis aetate recentioris, illucescat, ut iterum verificetur illud Divini Magistri effatum ad confundendas falsi nominis scientias in oppugnanda veritate Verbi Divini: »Si hi tacuerint, lapides clamabunt!« (Luc. 19, 40).

Keywords

Hrčak ID:

41862

URI

https://hrcak.srce.hr/41862

Publication date:

16.4.1940.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.600 *