Skip to the main content

Original scientific paper

Janko Oberški


Full text: croatian pdf 9.616 Kb

page 1-28

downloads: 593

cite


Abstract

Ultimis decenniis magnum progressum scientiarum geologiae
palaentologiae, praehistoriae , anthropologiae, ethnologiae necnon
scientiae comparativao religionum videmus, quibus evolutionismi sectatores suas falsas theorias contra historicitatom S. Scripturae de origine hominis et religionis fundare conati sunt. Sed auctores catholici econtra, methodo criticae obiectivae has scientias perscrutantes, praeeunte viro illustri et erudito Rmo P. Gullielmo Schmidt SVD cum tota schola virorum eruditorum contra falsas theses evolutionistarum de die in diem clarius demonstrant scientias nominatas non tantum ullum argumentum solidum contra historicitatem S. Scripturae adducere, sed econtra verum
progressum harum scientiarum cum S. Scriptura optime componi
eiusque historicitatem confirmare posse. Quae cum ita sint patet haud parvi momenti esse praehistoriam Palaestinae regionumque adiacentium explorare ad primaevam historiam generis humani in S. Scriptura contentam melius intelligendam, eo magis quia Palaestina non longe distat ab illis terrae regionibus, ubi cum certitudine incunabula generis humani ab immemoriali fuisse traduntur. Jamvero haec spes laborum explorandi praehistoriam Palaestinae brevi tempore optimos fructus attulit Etenim intra 20 circiter annos laborum circa 20 individua hominum cum ossibus craniisque fossilibus hucusque in effossionibus variorum locorum Palaestinae reperta sunt, cum innumeris artefactis culturae hominis praehistorici. Praesertim vero effossiones a Pontificio Instituto Biblico in vico Transjordanensi Teleilat Ghassul regionibusque vicinis
institutae objecta quoad valorem scientificum maxime pretiosa in lucem ediderunt. Juvat igitur brevem conspectum huius laboris fructuumque hucusque allatorum hic breviter exponere quia etiam hoc modo aliquantulum saltem divulgationi cognitionis huiusmodi rerum profuturum esse censemus, minime praesumentes hac brevi ac perfunctoria expositione rem omni ex parte complete tractatam esse. Relatio igitur datur de effossionibus ossium hominis praehistorici factis in Ez-Zuittije (homo Galilaeus), Es-Sukhul prope Atlit, El-Kafze prope Nazaret necnon de artefactis e certis periodis praehistoricis detectis. Fusius de inventis praehistoricis aetatis neoliticae in Teleilat Ghassul refertur, et quidem secundum classes artefactorum ex silice, lapidibus, ossibus animalium, necnon de arte ceramica hac aetate ibi vigente, ex quibus tandem concludere licet Palaestinam jam per multa millenia ante adventum Abrahae ab hominibus tum nomadibus tum sedentariis inhabitatam fuisse, apud quos culturam praehistoricam in magno flore viguisse constat.

Keywords

Hrčak ID:

42092

URI

https://hrcak.srce.hr/42092

Publication date:

11.10.1939.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.485 *