Skip to the main content

Original scientific paper

Janko Oberški


Full text: croatian pdf 7.329 Kb

page 13-34

downloads: 557

cite


Abstract

Statu quaestionis de significatione effati Gen. 4, 15: »Posuitque Deus Cain signum ...« praemisso inculcatur necessitas perscrutandi hunc locum praesertim quoad analysim grammatico-syntacticam, deinde quoad comparationem cum aliis locis analogicis S. Scripturae tam Veteris quam Novi Testamenti, ut ita via sternatur ad eruendum accuratiorem sensum huius difficilis loci. Thesis in duo praecipua capita dispertitur. In capite I° conspectus variarum sententiarum exegeseos rabbinorum, protestantium et catholicorum ordine historico exponitur; in capite II° observationes quaedam de critica textuali dantur atque analysis grammatica et syntactica singularum vocum, ex quibus hoc effatum constat, instituitur.
Critica textus originalis sat certa esse videtur; e contra critica textus versionis latinae Vulgatae plures lectiones variantes admittit, ex quibus praesertim illae considerandae sunt, quae innuunt nomen Cain esse dativum commodi, et aliae, quae indicant nomen Cain esse accusativum objecti directi verbi »vajjāsem«, quam lectionem variantem sequitur haud parvus numerus codicum Vulgatae, qui tum aetate tum dignitate fere aequali auctoritate gaudent ac codices pro dativo commodi testificantes.
Ex ulteriore analysi singularum vocum e textu hebraico eruitur praecipue duplex significatio hebraicae praepositionis le, et quidem altera quae significare potest dativum commodi, altera autem guae significare potest particulam inductivam pro accusativo persone tamquam objecti directi, quod confirmatur multis exemplis e textu hebraico adductis. Quod autem revera ipsa persona (quandoque pro signo considerari potesi, comprobatur etiam exemplis analogicis e Vetere et Novo Testamento. Nihil igitur obstat nostrum quoque locum ita intelligi posse, ut nomen proprium Cain pro accusativo persanae tamquam objecto proximo verbi »vajjāsem« accipiatur. In tali casu eruitur sensus huius loci: Cain ipse, sc. ipsa eius persona, est illud signum miraculosum, de quo in hoc loco sermo est. Proinde praeter hunc sensum (personalem) signi non est inquirendnm de alio quodam signo externo et extraordinario. Cum hoc sensu potest bene componi etiam typica similitudo personae Cain, ut profugi et excommunicati sine pacifica commoratione toto tempore suae vitae terrestris, cum fatu gentis judaicae, quae propterea quia occidit coelestem Abel - Christum, a Deo poena dispersionis per totum orbem terrarum afflicta est, ut sine patria et ab omnibus odiosa nullibi stabilem sedem domicilii habeat, et hoc modo etiam ut signum miraculosum iustitiae divinae in gentibus considerari potest.

Keywords

Hrčak ID:

42506

URI

https://hrcak.srce.hr/42506

Publication date:

12.10.1937.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.481 *