Bogoslovska smotra, Vol. 12 No. 2, 1924.
Original scientific paper
Stjepan Zimmermann
Abstract
Problema religionis (quatenus est una pars philosophiae practicae) solvi nequit nisi ad id solvendum tamquam fundamentum adhibeatur integra philosophia theoretica Kantii (quod in auctoris opere »Kant i neoskolastika« factuni est). In hoc autem conspectu tantummodo principalia momenta ideologiae Kantii ob oculos ponuntur. Circa annum 1755. Kantius theismum argumentationis cosmologicae amplectitur: etiam anno 1763. hanc demonstrationem evidentia praeditam esse agnoscit. Postea vero (ab a. 1766.) demonstrationem logice evidentem fides practica excepit. Itaque theismus Kantii theoretice consideratus antimetaphysicus evasit ejusque firmitas critica a quaestione de cognitivo principii causalitatis valore dependet. Secundum ethicum (Kantii) theismum Deus est tantum summa rationalis condicio ordinis moralis; verum in quaestione de ejus esse reali nihil nisi agnosticismus (modernismus) restat. Deinde Kantius etiam religioni Christianae divinum characterem denegat. Qua de re concludi potest Kantium eatenus tantum atheum non esse, quatenus in conscientia religiosa unum atque solum imperativum moralem categoricum contineri concederemus; theoretice Kantius est atheus.
Keywords
Hrčak ID:
43126
URI
Publication date:
1.9.1924.
Visits: 1.597 *