Bogoslovska smotra, Vol. 35 No. 1, 1965.
Original scientific paper
Ivan Ostojić
Abstract
Occasione trigesimi anniversarii mortis Francisci Bulić (1846—1934), archaeologi eximii et antiquitatum christianarum illustratoris conspicui, auctor commemorat eius studia, quae attingunt historiam benedictinam in Dalmatia. Ideo breviter communicat, quas inscriptiones monasticas vir scientissimus invenerit (ducis Trpimiri, reginae Helenae) aut explanaverit (Petri Cerni Spalatini), quorum monasteriorum characterem benedictinum comprobaverit (S. Stephani Arbensis) quorum situm detexerit (Rižnice, S. Petri in Selo), determinaverit (S, Johannis in Tilago), vel a se determinatum putaverit (S. Petri de Klobučac, S. Nicolai Spalatii, S. Moysi in Jesenice, S. Petri in Priko, SS. Cosmae et Damiani Castri Abbatissae, S. Mariae Pharensis, Lovrečinae in Brachia, S. Sergii in territorio Ragusino, S. Georgii Serviensis, S. Nicolai de Peiraniiza), quarum abbatiarum notitias vulgaverit (S. Johannis Belgradensis, S. Gregorii Vranae, S. Stephanni apud Spalatum, . .), quae monumenta monastica conservaverit (inscriptionem cyrillicam Povljensem) et quomodo s. Benedicti filios in Dalmatiam (in insulam Pašman, et apud S. Mariam de Palude prope Spalatum) denuo introducere conatus sit. Bulić insuper confecit catalogum monasteriorum O. S. B., quae in Dalmatia olim viguerunt aut hodie vigent.
Auctor commentariolum praesens in has Ephemerides insertas voluit, quia Bulić earundem moderator aliquando erat et Academiae theologicae croaticae praesidis munus ab initio usque ad suam mortem obtinebat.
Keywords
Hrčak ID:
45680
URI
Publication date:
23.11.1965.
Visits: 1.848 *