Skip to the main content

Original scientific paper

Pavao Butorac


Full text: croatian pdf 6.183 Kb

page 129-143

downloads: 583

cite


Abstract

Cathedralis ecclesia dioccesis pervetustae catharensis, megalomartyri sancto Tryphoni dicata, anno MCLXVI solemniter consecrata, mox octavum a consecratione centenarium celebrabit. Basiliea haec, stilo romanico exstructa, in magno terraemotu diei VI Aprilis anni MDCLXVII notabilem partem diruta fuit. Sicque evenit, ut partes quaedam non amplius romanicam formam acquisierint.
In ecclesia praedicta ciborium altaris majoris, arte magistrali anno MCCCLXII compositum, omnium admirationem allicit. Auctor opinionem propriam de anonymo auctore huius eximii operis necnon de opere ipso profert suppositionem quoque de possibili artis italicae meridionalis influxu adlegans. Sed praecipuam lectoris adtentionem ad sculptoriam in ciborii architiabe artem minutam (basrelief) convertere satagit. Et quidern, pars per partem, has architrabis sculpturas illustrat, ubi imprimis tria e megalomartyris vita atque activitate momenta efferri licet: martyris intercessivam potestatem in infirmos curandi arte, fiduciam omne genus hominum in martyris interventu necnon spectacula quaedam ex Tryphonis cruciatibus desumpta. Res has adtingens auctor praesertim de modis, quibus ignotus sculptor rebus fingendis sensibusque exprimendis utitur, disserere percupit artisticam symbiosin efficacem diversorum stilorum (romanicus, gothicus, byzantinus) illustrans. Commoratur quoque peculiari modo in describendis tribus aedificiis luxu magno exornatis, quorum secundum, videtur sic, primaevam sacram Tryphonis aedem catharensem, rotundam byzantinam, tertium vero curiam civitatis repraesentant.
Opus egregium, in ciborii architrabe, sed et in toto quoque ciborio, exsculptum magnum sane artificem, licet adhuc ignotum, certo indicat.

Keywords

Hrčak ID:

45693

URI

https://hrcak.srce.hr/45693

Publication date:

23.11.1965.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.195 *