Bogoslovska smotra, Vol. 34 No. 2, 1964.
Original scientific paper
Pavao Butorac
Abstract
In hoc articulo auctor disserit de re summi momenti pro culturae problemate necnon pro vita hommis christiana generatim, et quidem sub titulo: Mystica christiana et personalitas. Agitur nempe de quaestione, an christianae mystices postulata personalitati gravamina exitiosa adferre valeant necne, vel num christiana mystica libertati personali noxas vel exitium quoque parare queat. Promptissime respondet auctor: non.
Et quidem initio mentem suam de nexu intimo animae ad Deum in relationibus vitae mysticae profert. Explicare nempe adlaborat gratiae divinae in anima, plenissime divino amori dedita, captibus cooperationis personalis libertaten non labefactari, eo minus infringi, immo vero animam, quae Spiritus adhortamenta inspirationesque ultro sequitur vel etiam totis viribus, sui oblita, divinae voluntati inhaeret, gratiosa divinae caritatis operatione ad summos vitae gradus petfectionisque spiritualis apicem advehi,donec gloriae aeternae unionisque cum Summo Bono irrescindibilis sol elucescat.
Ut clarius patescat in mystica cum Deo unione libertatem non labi, sed potius perfectionis personalis fastigium acquiri. auctor selecta quadem loca ex scriptis auctorum mysticorum efierre satagit. Et quidem clarissimos vitae mysticae cognitores adfert eorumque valde instructiva effata quaedam: sanctas nempe Catharinam Senensem. Catharinam Genuensem, Theresiam Abulensem, Mariam Magdalenam de Pazzis, sed imprimis in dictis maximi doctoris mystici sancti Joannis de Cruce commoratur.
Ad finem conclusionem efformat: nullam graviorem objectionem in christiane mystices postulata personalis libertatis dignitatisve specie adferri posse.
Keywords
Hrčak ID:
45782
URI
Publication date:
9.2.1965.
Visits: 1.471 *