Skip to the main content

Original scientific paper

Ivan Ostojić


Full text: croatian pdf 4.450 Kb

page 301-312

downloads: 952

cite


Abstract

Quidam de historia patria etiam optime meriti scriptores plura coenobia ordinis sancti Benedicti Salonis tempore ducum et regum Chroatorum viguisse asserebant. Itaque in eorum scriptis decem abbatiae benedictinae in agro Salonitano pro monachis (monasterium ducis Trpimiri in Rižnice, alterum in Rupotine, S. Moysi aut S, Petri apud flumen Salonitanum, S. Stephani, S. Mariae, S. Michaelis, S. Maximi, S. Petri in Selo, S. Nicolai, S. Andreae) et una pro monialibus (S. Mariae) recensitae occurrunt.
Praesentis vero articuli auctor loco undecim unam tantum abbatiam eamque a duce Trpimiro in Rižinice medio saec. IX fundatam et a quodam rege ad ripam fluminis Salonitani medio saec. X translatam exstitisse probare nititur. Immo illud primum monasterium a Trpimiro erectum iuxta regulam s. Benedicti ordinatum fuisse supponit quidem, quod tamen demonstrari non posse fatetur. In fine, illam quoque unicam abbatiam, et in Rižinice et ad ripam fluminis, in territorio reapse ad oppidum Clisium pertinente, non vero in agro Salonitano stricte sumpto iacuisse observat.
In insula fluminis Salonitani regina Helena medio saec. X fecit aedificare S. Mariae et S. Stephani eeclesias, apud quas regulares ex illa abbatia ad tempus adhibiti regum sepulcra custodiebant et officiorurn ministeria exercebant.

Keywords

Hrčak ID:

45823

URI

https://hrcak.srce.hr/45823

Publication date:

9.2.1965.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.850 *