Skip to the main content

Original scientific paper

Pavao Butorac


Full text: croatian pdf 7.816 Kb

page 6-22

downloads: 539

cite


Abstract

Auctor in hoc articulo explicat modum, quo philosophus germanicus Ludovicus Feuerbach (1804—1872.) horminis personam respicit vel intelligit. Res magni momenti reperitur, praesertim si cum problemate culturae nectitur. Problematis enim huius nucleus consideratur quaestio, quomodo hominis natura intelligatur vel potius quo fundamento idaeologico dignitas humanae personae innitatur. Si enim cuiusvis generis solipsismus uti criterium, quo humanae dignitas personae adstruitur, ponatur sique respectus in superiorem rerum ordinem omnis abiiciatur, evidenter culturae problema vel rectius cultura ipsa detrimentum patitur. Non enim veri nominis cultura subsistere valet, si hominis persona undique circumvallata, sibi ipsi remissa consideretur, praesertim vero, si vel ab ipso Deo, omnis essendi omnisque veri fonte, abscindatur. — Auctor investigat et critieae subiicit, quae de divinitate philosophus Feuerbach falso suggerit, et quidem operibus ipsius innixus, imprimis vero praecipuo opere De essentia christianismi, quod pro cultura valde periculosum reperitur. Proprias considarationes de philosophi Feuerbach opinamentis artculi auctor cum culturae problemate semper nectit ostensurus philosophi mentem de christianae religionis essentia vel de modo, quo philosophus hominis relationem ad divinitatem intelligat, magna culturae praeiudicia adferre.

Keywords

Hrčak ID:

45879

URI

https://hrcak.srce.hr/45879

Publication date:

8.12.1964.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.154 *