Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

De mente pentarchica ss. Cyrilli et Methodii

Ante Guberina


Puni tekst: hrvatski pdf 5.050 Kb

str. 439-453

preuzimanja: 367

citiraj


Sažetak

1. Tempore ss. Cyrilli et Methodii sententia pentarchica apud Byzantionis nimis diffusa fuit. Ab omnibus tamen codem modo non concipiebatur. Sunt quidam qui consensum 5 patriarcharum ut purum symbolum universalitatis Ecclesiae censeant. Alii credunt absente vel rem non approbante tantum uno patriarcha quandam decisionem vi carere. Quidam alii putant majorem numerum collegii patriarchalis suprema auctoritate in Ecclesia pollere. Alii in medio stantes docent supremam auctoritatem Sedis romanae in universam Ecclesiam, collegium tamen patriarchale non habent ut merum symbolum, sed ipsi quandam realem significationem in constitutione Ecclesiae tribunt (Communis opinio theologorum).
2. Praetcr s. d. pentarchiam byzantinam etiam alia sententia pentarchia in Ecclesia vigebat. Haec pentarchia (melius trearchia) romana vocari potest, quae ex collegio patriarchali episcopum contanum et jertanum excludebat. Primis saeculis epiteton »Sedes apostolica« ecclesiis Romae, Antiochiae et Alexandriae tribuebatur ob auctoritatem s. Petri; qui his in sedibus episcopum faciebat. Canon VI. nicaenus, decernit, ut episcopi dictarum sedium quandam specialem praerogativam inter alios obtineant.
3. Post concilium chalcedonense in quo potestas episcoporum Byzantii et Jerusolymorum extensa fuit magis magisque sententia byzantina de pentarchia diffundebatur. Ob funestas sequelas, quas hujusmodi opiniones generare potuissent Sedes romana defendebat sententiam pentarchicam sensu romano conceptam, juxta quam veri patriarchae tantum episcopi sedium romanae, antiochenae et alexandrinae, utpote successores s. Petri, essent. Secundum hanc opinionem tota auctoritas eccleciastica a s. Petro dependet.
4. SS. Cyrillus et Methodius Byzantini erant. Educationem monasticam habebant. In ecclesiologia monachorum pentarchia byzantina nimis colebatur, ideoque nil miri si apud ss. Cyrillum et Methodium quaedam vestigia pentarchismi byzantini inveniantur.
5. Affirmari tamen non potest nostros sanctos theoriae pentarchicae byzantinae adhaesisse. S. d. scholia veteroslavica explicite honorem patriarchalem episcopo jertano, implicite vero contano negant. Ad hoc demonstrandum decreta concilii I. nicaeni appellant. Strenue vero divinam originem primatus romani defendunt.
6. Scholia veteroslavica in multis ad adjuncta historica s. IX. alludunt. Historia Photii ejusque ecclesiologia, commercium epistolare inter principem bulgarum Borin et Sedem romanam, doctrina pentarchica VIII. concilii oecumenici, occasionem auctori scholiorum eo modo ea redigendi dedisse, videntur. Historia. Photii primatum romanum negabat, in concilio VIII. multa de auctoritate patriacharum dicta sunt, quae doctrinae catholicae de constitutione monarchica Ecclesiae contradicunt, Nicolaus autem I. in sua epistola ad Borin pentarchiam byzantinam rejecit et pentarchiam (trearchiam) romanam melius expolivit defenditque. De his omnibus s. Methodius eo facilius certior fieri poterat, quo ipse bis Romam petiit dinque ibi commorabatur, in fine vero suae vitae Conpolim adiit.
7. SS. Cyrillus et Methodius primatum romanum agnoscebant cumque etiam suos discipulos docebant. Plene eognoscebant omnes doctrinas, quae clarum conceptum de primatu romano offuscare poterant. Cordi eorum stabat, ut suos asseclas his periculis liberarent. Praecipuum periculum erat theoria pentarchica, quae eo tempore Byzantii florebat. Ex eo, quod scholia honorem patriarchalem episcopis contano et jertano denegant, licite concludi potest ss. apostolos Slavorum docuisse pentarchiam s. d. romanam, quae omnem potestatem ecclesiasticam ex persona s. Petri eruit. Huic etiam alia puncta quae hi sancti de primatu docuerunt, congruunt.
8. Quidam docent, scholia veteroslavica scripta esse a monachis byzantinis tempore iconoclasni. Etsi hi monachi praeclari defensores primatus romani erant, tamen apud ipsos ne ullum quidem dubium de auctoritate patriarchali episcoporum jertani et contani aderat, immo non semel monachi plusquam justum est extollunt honorem patriarchalem episcopi Jermorum, eo praesertim titulo, quod ibi Dominus docuit et obiit. Multo minus doceri potest auctori scholiorum ansam denegandi honorem patriarchalem episc. jertano traditionem antiochenam dedise. Argumenta, quae ex Petro antiocheno et Balsamone afferuntur nil demonstrant, quia ipsa tantum dubitant, utrum alius quisnam episcopus, antiocheno excepto, juste patriarcha appellari possit, dumecontra in eodem loco expresse aequam potestatem omnium 5 patriacharum docent. Testimonia Petri et Balsamonis tot saecula post aetatem scholiorum scripta sunt.
9. Quaedam vestigia pentarchismi byzantini, quae in legendis pononius inveniantur, ex eo explicari possunt quod ss. Cyrillus et Methodius in Moraviam idacis byzantinis imbuti venerunt. Decursu temporis haec opinamenta in mente s. Methodii diminuebantur, donec in fine vitae omnino opinio pentarchiae romanae non praevaluerat 10. Ex dictis sequitur s. Methodium personaliter auctorem scholiorum fuisse. Ipsi demonstrant, s. Methodium non tantum primatum romanum agnovisse, sed etiam eum rationibus theologicis propugnasse.

Ključne riječi

Hrčak ID:

42948

URI

https://hrcak.srce.hr/42948

Datum izdavanja:

18.1.1926.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 949 *