Skoči na glavni sadržaj

Ostalo

Editio notarum Henrici regis in Maruli Euangelistario

Henricus VIII rex
Neven Jovanović (ed.) orcid id orcid.org/0000-0002-9119-399X ; Filozofski fakultet Sveučilišta u Zagrebu, Hrvatska
Helena Šoškić orcid id orcid.org/0000-0003-2255-5499 ; Muenchen


Puni tekst: latinski pdf 429 Kb

str. 157-226

preuzimanja: 608

citiraj


Sažetak

Incipiente saeculi decimi sexti decade quarta legebat rex Anglorum Henricus, eius nominis octavus, Evangelistarium Marci Maruli Spalatensis. Maruli opus rex legebat in editione Coloniensi, anno 1529 in lucem edita; regis exemplar usque adhuc in Bibliotheca Britannica asservatur sub signatura 843.k.13. Instructum est id exemplar plurimis notis marginalibus, quas manu ipsius principis scriptas esse primum confirmavit et demonstravit bonae memoriae Charles Béné; sententiam corroboravit et explicavit Andrea Clarke; postremo vero notas omnes descripsit Helena Bošnjak (hodie Šoškić) in thesi sua ad lauream exarata et anno 2012 in Universitate studiorum Zagrabiensi defensa. Editionem alteram notarum Henrici in Evangelistario omnium nunc in lucem edimus et publici juris facimus. Evangelistarii capita quae legebat, legebat Henricus attente et studiose. Testificantur id notae marginales quibus sententiae et pericopae libri Maruliani insigniuntur, ut adscriptis titulis et commentis, ita et imagunculis multifariis pictis. Inveniuntur notae ad numerum 398. Omne monumentum legendi Maruli nostri magni est pretii, sed istud regale etiam maioris, cum illustret quo animo legerit Marulum princeps potentissimus, vir vita et gestis celeberrimus. Ideo nobis praecipue cordi erat de signis Henrici quam plurimas notitias colligere et offerre. Quamobrem notas iuxta capita Evangelistarii distribuimus, numeris notavimus, generibus et rationibus distinximus; pro imagunculis (quibus nomina manicularum, saeptorum, vitium, n caudatarum litterarum et nota bene signorum indideramus) definitiones posuimus litteris cursivis descriptas; locos alios ex aliis notis marginalibus seriatim nexos indicavimus ita ut siglo C* membrum seriei incipiens, siglo vero C alia membra designarentur. Indiculum apposuimus quadruplicem: primum rationum notationis, alterum signorum depictorum verbaliumque, tertium notarum nexuum, quartum vero paginarum Evangelistarii Coloniae 1529 impressi. Nonnumquam rex ab usu orthographico et grammatico, non solum hodierno, sed etiam sui temporis, aberraverat; talia verba quandoque signo exclamationis [!] notavimus, ne putaret lector mendam irrepsisse typographicam. Ubi autem supplenda erat verbi pars, additionem nostram uncinis fractis < > inclusimus.Gratias maximas debemus Bibliothecae Britannicae et eiusdem bibliothecariis Andreae Clarke et Milan Grba, qui ope sua gratiosissima nobis viam ad studium notarum Henrici primi aperuerunt.

Ključne riječi

Marcus Marulus; Evangelistarium; Henricus VIII, rex; notae marginaliae

Hrčak ID:

157721

URI

https://hrcak.srce.hr/157721

Datum izdavanja:

22.4.2016.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 2.237 *