Skoči na glavni sadržaj

Ostalo

De Schola aestiva linguae Latinae

Marijan Vodopija


Puni tekst: hrvatski pdf 533 Kb

str. 94-97

preuzimanja: 159

citiraj

Preuzmi JATS datoteku


Sažetak

Ključne riječi

Hrčak ID:

327329

URI

https://hrcak.srce.hr/327329

Datum izdavanja:

19.12.2024.

Posjeta: 445 *



De Schola aestiva linguae Latinae in Croatia habita

Sebenici, XV–XXVIII. Iulii MMXXIV.

Nostris quidem temporibus multis hominibus institui lingua Latina opportunum non videtur, non solum quod cum difficulter tum taediose ad discendum esse arbitrantur, verum etiam quia haud utilem esse putant in opera danda ac pecunia facienda, quamvis in variis provinciis etiamnum adhibeatur, sicut in multifariis medicinae generibus, dein iurisprudentia, ac demum omnibus in disciplinis quae ad humanitatem spectant. Quanta vero sit Latinitatis nostris diebus vis atque utilitas, nec pro certo habemus nec voce proferre audemus, sed eius statum ac usum mutare haud facile possumus aut impingere homines virosque politicos ut sermone Latino in vita publica et administrativa utantur, at omnibus nervis contendere studemus ut linguae Latinae percipiendae difficultatem atque taeditatem in conclavibus scholasticis, nisi omnino repellamus, saltem dein quadam ex parte leniamus.

Ii qui magistrorum vices nostra tempestate gerunt, saepissime methodo tralaticia utuntur, id est, sermone patrio ex instituto docent discipulos ut indefessa industria ac omni linguae apparatu accincti reddere textus e Latino in Croaticum denique valeant. At decursu temporum et mutatis conditionibus hodie in diem per totam Europam ac terrarum orbem multi vivo atque praesenti sermone non sine causa docere atque divulgare utramque linguam coeperunt, inter quos propugnatores procul omni dubio numeratur etiam nostra Schola aestiva linguae Latinae.

Historia Scholae aestivae

Primas suas de schola Latine loquentium cogitationes placitaque ad factum mandaverunt ipsi Scholae aestivae conditores, Petrus Ušković Croata et pater Josephus Krpić ex ordine Salesiano, qui quidem stabili amicitia neque mente diversa consociati decreverunt ut solida methodi vivae fundamenta per scholas aestivas in Croatia iacerent. His enim dictis, quattuor abhinc annis nostra consilia bonis avibus inivimus, viribus coniuncti una cum linguae Latinae praeclarissimis magistrabus et strenuissimis curatricibus vivi sermonis Angela Crnobrnja ac Ira Potočnik Čižić, quae infinitam operam tempusque in hac docendi ratione non solum in Schola aestiva, verum etiam in gymnasiis suis ad scholas Latine accommodandas atque dissipandas collocarunt. Lectiones primum fuerunt habitae anno MMXXI in oppido Flumine, id est, in Gymnasio classico Salesiano. Deinde anno insequenti (MMXXII) Lares, ut ita dicam, scholasticos transtulimus ad urbem Iader, ubi nobis latera clauserunt doctissimi ex Bohemia praeceptores, Georgius Laminiarius Čepelak ac Natalya nunc Čepelakova. Vix verbis dicere possimus quantum ii nobis sua doctrina, arte ac potissime amicitia auxilio subvenerint, quantumque scientiae a iis solum Latine sermocinantibus discipuli acceperint. Post scholam Iadere habitam, anno MMXXIII statuimus plagas meridionales attingere qua de causa nos contulimus Sebenicum, eximium oppidum in quo olim multi praeclari viri gente Croatarum oriundi floruere. Ibi tempus quod peregimus, scholae quas docuimus ac discipuli quos in numero amicorum posuimus, nobis tam in deliciis remanserunt ut etiam anno proximo, cuius minutias infra radicitus ennaraturus sum, eo in loco scholas habere iterum statueremus.

Scholae Sebenici anno MMXXIV habitae

Postquam breviter historiam ac Scholae aestivae principia perstrinximus, e vestigio de ratione ac scholarum ordine sumus locuturi. Ut iam moris est, Schola aestiva quotannis per duas hebdomadas ordinatur, hoc anno a XV. die mense Iulio ad XXVIII. diem. Hornotina vero aestate collegium magistrorum est mutatum, id est, nobis succurit magistra Anabela Bratulić, quae historiam rerum gestarum ac sermonem Latinum in Gymnasio IX. Zagrabiensi profitetur. Quod ad discipulos attinet, nobis horno confluxerunt XII candidati, quorum linguae rudimenta perquam se differebant, a puella quae modo institutionis elementariae diplomate erat honestata, per plerosque gymnasiorum discipulos et paucos ex Universitate Studiorum, usque ad duas magistras quibus in animis erat ut suas docendi artes corroborarent ac sibi maiorem linguae notitiam compararent. Neque nos res fugit iam duobus abhinc annis Sebenicum se conferre quattuor discipulos stipendiis donatos a sua alma et nobili matre, Gymnasio Catholico sancto Josepho dedicato quod Seraii in Bosnia situm est.

Singulis quidem diebus per senas omnino scholas continenter se linguae Latinae studiis applicuerunt discipuli, quaternae quidem sessiones fiebant matutinae et omnibus communes, binae pomeridianae in duos greges partitae – alterae tironibus destinatae, alterae provectioribus. Per totum temporis spatium inter scholas matutinas usurpabatur enchiridion tirunculis deputatum Familia Romana, pars I, quod quidem probe eleganterque composuit decus Daniae, Iohannes Orbergius (vulgo Hans H. Ørberg). Eadem igitur methodo Lingua Latina per se illustrata ducti, per varia exercitia a magistris proposita, scaenas iucundissimas a discipulis peractas atque colloquia coram aliis recitata tirones linguae elementa horis pomeridianis exercitabant atque confirmabant. Simul ii qui iam sunt aliquantillum in litteris Latinis versati exercitatique, alios textus paulo difficiliores excutiebant, tum Fabulas Phaedri, quas quoque ad usum discipulorum in libello c. n. Sermones Latini ille Montaurius perpolite edidit adnotationibusque instruxit, tum vero nonnullas de Romulo et Remo fabellas ex libro nuncupato Via Latina quem magistri Hispani Aloisia Aguilar atque Georgius Tarrega conscripsere.

Ne omnia eadem ac forsitan taediosa videantur, discipuli non solum scholarum et acroasium, quae ad rationem vergunt, sed etiam quae ad usum spectant, erant experti. Prima itaque hebdomade figulinarum scholam in duas partes divisam de proverbiis Latinis duxerat magistra Bratulić, cuius aegide ac tutela discipuli ex argilla tabulas catinosque varia forma et magnitudine finxerunt ibique ipsa veterum adagia singulis litteris impresserunt atque ope diversarum herbarum probate ornaverunt. Post has exercitationes practicas, inde ad nostra insequenti hebdomade rostra eo consilio ascendit historicus Marcus Marina, qui alioquin pristinae Christianitatis historiae et Novo Testamento singulari studio incumbit, ut luculentam oratiunculam de mendis, quae copistae et interpretes medio aevo fecerunt in Sacris scripturis describendis, haberet. Sua docta quidem oratione tum discipulorum animos ac curiositatem, tum perpetuas quaestiones ad fidem Christianam pertinentes exsuscitavit. Postremum ante lectionum finem, scholam rationem ac usum continentem de Latinis inscriptionibus Sebenici exsculptis lucide emendateque propterea nobis exposuit et illustravit Lucia Petrović, quae de rerum gestarum historia atque litteris Latinis diplomata fert, ut discipuli mediae aetatis Latinitatis rudimenta saltem per transennam acciperent.

Assequentes dictum utile cum dulci adamussim, discipulis occasionem dedimus ut non solum cottidianis scholis atque acroasibus animos attendere possent, sed etiam itinera facientes loca illius regionis visu digna lustrare valerent. Qua de re biduis feriatis a scholis Latinis intermissum ea ratione facere soliti sumus ut vires otio fruentes reficeremus. Prima luce nave e portu idcirco sumus profecti ut mare sulcantes ad insulam Prvić perveniremus, quo in loco solita iam benignitate ac amicitia a hospitibus eramus recepti in Musaeo illius Fausti Verantii, ubi eius imprimis machinis (praecipue pontibus et pistrinis), epistulis, dictionariis aliisque operibus ducatrice Aurelia Rodin pascere oculos potuimus non sine admiratione. Cum per eandem insulam deambularemus, etiam ecclesiam sanctae Mariae, ubi Verantius sepelitus est, visimus. Postquam in prandio ibi apud aedes Salesianorum opipare eramus accepti, discipuli, etiamsi ire quocumque quisque voluisset, tamen ad actam omnes se contulerunt ac totum diem sermocinando, iocando, in sole apricando et in mari natando egerunt. Proxima autem hebdomada praeclaro mystagogo Dario Mikulandra discipuli nostri sinum urbis Sebenici pervestigarunt ac praesertim perplurimos inscriptiones Latinos atque ecclesiam cathedralem sancti Jacobi, cuius in parte interiore pulcherrimum baptisterium situm est.

Post quattuordecim dies lectionum, quibus interfuere, variorum itinerum, quae fecere, ac sermocinationum, quas usque ad mediam noctem saepe produxere, ad ipsum scholarum finem discipuli pervenere non sine lacrimis quia inter se non solum firmis ac angustis amicitiae vinculis, sed etiam Latinitatis paene in perpetuo sunt alligati. Sperare tandem nobis licet omnes, qui se hac aestate discendi causa ad nos contulerant, tempore hilari laetoque, nec sine litteris, fructos esse, quos amore ac singulari diligentia prosequimur hacque prorsus symbola in posterum amplectimur.

image1.jpeg

Marijan Vodopija


This display is generated from NISO JATS XML with jats-html.xsl. The XSLT engine is libxslt.