Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

De viis consensionem cum oratione scriptoris constituendam

Antun Slavko Kalenić


Puni tekst: hrvatski pdf 1.424 Kb

str. 35-54

preuzimanja: 369

citiraj


Sažetak

Tractatus exorditur a difficultatibus, quas munus intellegendi atque explicandi Hermanni de essentiis tractatus interpreti adfert. talibus autem hisque similibus difficultatibus, cum locum habeat orationis cuiusdam veteris scriptoris interpretatio - nec tantum modo veteris – et alioquin non raro occurrentibus scriptor disserit de ratione quae fieri potest iustum orationis intellectum sponsura.
Primum respuenda est positivistica via ac ratione instituta separatae unius cuiusque (disciplinae spectationis ordinatio, qua ex ordinatione modo finiens has disciplinas circulus de ipsarum actione et moderatione interpretandi decernere potest itemque omnis sequens quaestio de ratione totius proprii facti a sua ipsius ad litteras pertinenti actione excludenda est; quando quidem, quae methodologia proposita sua in hunc modum terminat, ea simul et ipsa sibi haec proposita occultat. neque methodologia hermeneutica e contemplatione historisrni instituta, neque facta in partibus adversis structuralistica probari possunt: postulatio historisrni, ut interpres proprium historicum finientem circulum sibi renuntiare debeat, necessariam intellectus cum condicione in historia adligationem perperam intellegit; structuralismus autem vi historiae e conspectu dimissa eo tantum etiam magis sevocatam a sensibus oppositionem absolutatis historiae eiusque relativismi enuntiat.
Licet nulla methodologia iam sit apta, quae dominanti dualitati scientiarum quae humanitatis in studiis versantur et earum quae rerum naturalium investigatione continentur resistat, manifestum est tamen omnem inter disciplinas determinationem nocere, quia naturales rerum coniunctiones discindat. at quoniam huius investigationis propositum - scriptoris orationis sententia, ergo: operis quod ingenio exercetur - non datum est simpliciter, dubitari nequitur, quin immanens in hac investigatione esse debeat etiam propria rationis datio, consideratio totius . huius modi rationis subiecto cu;m obiecto intercedentis. atque ideo tempus fide historiae comprobatum non debet in interpretatione esse id, quod tempus dirimat, sed id, quod illud redintegret. arti igitur interpretandi etiam propria historia orrinem in intellegendi actum includenda est.
Quamquam iricommoditati praeiudiciorum tuorum intellectus tuus non est committendus, has opiniones praeiudicatas non impedimenta esse, sed e contrario condicionem intellegendi dicendum est. eodem tempore concedas necesse est, ut exspectatio significationis textus postulatis convenienter mutetur oratione scriptoris ad hunc modum, dum aliam nescio quam significationem exspectes, in orbem totius opinionis tuae conlecta. qua inprocedendi forma movetur intellectus adsidue a toto ad partem vicissimque. certa iudicandae et adsentiendae rectae rationis intellegendi .nota omnium partium cum toto consensus fit atque absentia eius modi consensus te intellegendo parum profecisse monstrat. ex quo fit, ut circulus intellegendi (circulus interpretandi) haudquaquam circulus . sit via et ratione institutus, sed qui structurae intellegendi momentum ontologicum describat; intellectum, qui etiam inter scientiarum terminos partes sui iuris habeat et vim. quam ob rem consensio cum oratione Hermanni de essentiis tractatus recte instituta minime est aquadam methodologicum in modrim constituta ratione atque uni generi dedita exspectanda; intellectus enim et interpretatio orationum non est modo aliquid, quod ad studia litterarum pertineat, sed propria esse totius humanae mundi experientiae vel luce darius patet.

Zagrabiae a. d. VI. Nonas Iulias anni 1988. finivi feliciter.

Ključne riječi

Hrčak ID:

84442

URI

https://hrcak.srce.hr/84442

Datum izdavanja:

5.12.1988.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 980 *