Skoči na glavni sadržaj

Ostalo

Eucharistia in revelatione

Josip Marcelić


Puni tekst: hrvatski pdf 476 Kb

str. 295-310

preuzimanja: 511

citiraj


Sažetak

Tota oeconomia salutis magis magisque Deum nobis manifestat ac in
historiam nostram introduci. In Veteri Testamento gradatim Deus manifestatur ac eo ipso praeparat annuntiatque mysterium Eucharistiae, in qua maxima manifestatio dilectionis Patris ac Filii eius nobis datur. Ad istud mysterium melius penetrandum praeprimis attendendum est ad authentidtatem relationum de institutione Eucharistiae (Me 14, 22-25; Mt 26, 26-29 ; Lc 22, 14-20; 1 Cor 11, 23-25). Cum Eucharistia in ambitu Veteris Paschae instituitur, attendendum est etiam speciali modo ad s'ensum Veteris Paschae, quod exitum Israëlis ex Aegypto potenti manu Dei factum ac Foedus Sinaiticum Deum inter ac Israëlem oontractum commémorât ac realisat. In ritibus Veteris Paschae, quibus Christus utitur da Novum Pascha instituendum, manifestatur novus exitusnovum sacrificium,
quod pro nostris peccatis offertur, ac novum Foedus. Eucharistia
est gratiarum actio pro nostra redemptione in Christo peracta. In Eucharistia nobis datur non agnus vel manna prouti Patribus, sed Christi
corpus ac sanguis, prouti Christus nobis promittit (Jo 6). In Christi corpore nobis datur vita aeterna, in Christi sanguine contrahitur novum ac aeternüm Testamentum. Christus pro nobis offertur nosque in unum
corpus aedificat (cfr, 1 Cor 10). Eucharistia est verum sacrificium pro
peccatis nostris celebratum ac oonvivium caeleste; in ista Christus realiter praesens est nobisque datur (cfr. 1 Cor 10, 14-11, 1). Eucharistia est memoria Christi mortis in Cruce proindeque culmen totius eius vitae ac actionis. Hac ex ratione in ipsa signum distinctivum Christi discipulorum est: »Domine, ad quem ibimüs? verba vitae aeternae habes« (Jo 6, 69).

Ključne riječi

Eucharistia

Hrčak ID:

90200

URI

https://hrcak.srce.hr/90200

Datum izdavanja:

15.12.1980.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 1.136 *