Bogoslovska smotra, Vol. 44 No. 1, 1974.
Izvorni znanstveni članak
Ante Kresina
; Teologija u Rijeci - Područni studij Katoličkog bogoslovnog fakulteta Sveučilišta u Zagrebu, Rijeka, Hrvatska
Sažetak
Articulus sub titulo »De radicibus biblicis hagiologiae et hagioduliae« conceptum sanctitatis eiusque evolutionem in religione veterotestamentaria et in primaeva communitate christiana seu in ecclesia apostolica summatim pertractat. Illustrat quomodo conceptus a rebus sacris: templo, institutionibus, ritibus et cultu pedetentim ad Deum, atque ad populum electum et singutos homines transierit. Deus est solus Sanctus et Spiritu suo sanctificator aliorum. Summum opus sanctificationis Spiritus Dei Jesus est qui inde ab exaltatione sua, Sptritus vivificans effectus, Spiritum suum effundit in corda sanctorum — qui verum templum Dei constituunt.
In altera parte articulus agit de sanctorum veneratione. Sancti patres, prophetae et martyres revera coluntur, sed veneratione quae cultus sensu stricto nondum appellari potest. Cultus ecclesiasticus motiva solida e praxi 'biblica' traxit, elementa tamen sua concreta non in Scripturis sed in christianismo elaborantur. Demum quaeritur utrum relatio quaedam exsistat inter cultum paganum herois praestitum et cultum a christianis martyribus tributum.
Ključne riječi
Hrčak ID:
36132
URI
Datum izdavanja:
22.5.1974.
Posjeta: 1.486 *