Skoči na glavni sadržaj

Crtice

Jordan Kuničić ; Katolički bogoslovni fakultet Sveučilišta u Zagrebu, Zagreb, Hrvatska


Puni tekst: hrvatski pdf 4.578 Kb

str. 367-378

preuzimanja: 498

citiraj


Sažetak

Litterae Apostolicae Pauli VI “Octogesima adveniens” contestationes notatu dignas non excitarunt. Apud nos tamen auctor quidam in pluribus punctis Summum Pontificem quasi carpit. Undenam oriuntur? Praesertim ex eo quod auctor oblivisci videtur Paulum VI ante omnia attendere ad problemata socialia quae in Litteris tanguntur sub aspectu doctrinae fidei et morum, legis Evangelii et legis moralis naturalis. Technicas, uti aiunt, quaestiones, concretas solutiones, methodum scientiarum positivarum praetergreditur Summus Pontifex, nam eiusdem egrediuntur campuni. Sed neque in articulo, qui unum problema agreditur, licet universales et minus recte formulatas opiniones edicere, vgr. non licet dicere quid bonum malumve sit determinare oportere a posteriori, quasi normae universales non adessent, nam hoc relativismum sapit. Et plura alia auctor huius articuli ostendit minus recta, imma falsa in studio memorati auctoris plus ultro positivae methodo indulgenti, residere. Unaquaeque scientia sua methodo utitur nec certitudinem maiorem espectat quam quae iuxta talem methodum assequi potest. In aliarum autem campum transire non simit honestas scientifica.

Ključne riječi

Hrčak ID:

36704

URI

https://hrcak.srce.hr/36704

Datum izdavanja:

14.2.1973.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 1.293 *