Bogoslovska smotra, Vol. 39 No. 4, 1969.
Izvorni znanstveni članak
Tomislav Janko Šagi-Bunić
; Katolički bogoslovni fakultet Sveučilišta u Zagrebu, Zagreb, Hrvatska
Sažetak
Realatio theologica Primae Synodus episcoporum, quae a praeside Commissionis doctrinalis F. card. Šeper lecta est in Synodo 26. X 1967, etsi constituit documentum prorsus sui generis inter documenta magisterii ecclesiastici, valida est affirmatio necessitatis hodiernae ut investigationes theologicae atque progressus in theologia .promoveantur; simul affert indicationes minime spernendas pro processu isto hodierno inevitabili fructuosius componendo. Relatio non immoratur in quaestione ardenti atheismi nec intrat in discutiendas periculosas opiniones, de quibus in Synodo ab initio sermo movebatur, sed aggreditur problema profundius de deposito fidei non tantummodo conservando sed etiam homini hodierno effective communicando. Relatio eo tendit ut in Ecclesia hodienna incitetur s. d. l'aggiornamento" doctrinae, res quidem difficilis et cum periculis connexa sed absolute necessaria, custodiendo simul necessariam continuitatem in progressiva cognitione doctrinae. Describuntur in Relatione munus episcoporum simul ac munus theologorum in isto processu doctrinali, etsi summarie tantum. . Potius quam condemnare episcopi curare debent pre positiva propositione veritatis, agnoscentes legitimitatem progrossus eumque promoventes, in magisterio suo exercendo theologos et alios peritos ad consilium sibi praebendum invocantes, et in vivum contactum atque dialogum cum societafe hominum in qua vivunt intrantes. Figura episcopi, quam Relatio describit, minime est figura puri custodis hereditatis acceptae, sed potius et inprimis figura magistri qui obligatum se sentit ut omnibus coaetaneis revelationem divinam communicet, ideoque otiam ut illam renovationem doctrinae .promoveat, ope cuius verbum revelatum homini hodierno melius accessibile fiet. Figura theologi, de qua Relatio loquitur, est figura investigatoris, progressus theologici promotoris, 'theologi autem qui simpliciter exponit et defendit id quod acceptum est in Relatione mentio non fit. Theologi fideliter et humiliter servitium praestare debent verbo Dei, ut verbum Dei adaequatius et plenius communicetur generationibus hodiernis, omnem autem instrumentalisationem verbi Dei ad apiniones suas privatas imponendas Relatio acerbe iudicat. Etsi Relatio agnoscit etiam illos theologos, qui curant ut semper fideles sint sensui Ecclesiae, iniuste tamquam imprudentes novatores accusatos esse posse, insistit ut in novis rebus proferendis cura quoque habeatur de continuitate in aperto ponenda. Monet de necessitaie educationis fidelium in maturitate fidei, quâ poterunt autem in crisi hodierna superanda Relatio adscribit actioni collectivae pastorum et fidelium in iustitia et caritate, tum in plano sociali tum in plano internationali, promovenda (i. e. sic dictae »orthopraxiae«). Iustitiam et caritatem exigi in ipso labore theologico,in mutuis relationibus inter theologos, methodos evangelicos in ipsa communitate ecclesiali praesuppositum esse indispensabile, quo Ecclcsia — et eius activitas theologica — mundo hodierno credibilis fiet, haec est res cuius evidentia omnibus filiis Ecclesiae clara esse debet.
Ključne riječi
Hrčak ID:
37558
URI
Datum izdavanja:
22.4.1970.
Posjeta: 1.297 *