Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Živko Kustić


Puni tekst: hrvatski pdf 3.878 Kb

str. 49-58

preuzimanja: 444

citiraj


Sažetak

Num. 44. constitutionis GS agitur, et quidemi quod tegem omnis evangelisationis, quae accomodata praedicatio audit, spectat. Ecclesia a mundi officiis procul abesse nequaquam potest. Vocatione sua debet esse fermentum historiae, fermentum totius vitae et activitatis humanae. In dialogho cum hominibus nostrae aetatis haud semper iucunda occursatio. Mentalitas hodierna non proclivis ad minutam ac profundam veritatis scrutationem, symbolis potius, imaginibus, valoribusque existentialibus aptius hodiernus movetur animus. Quid igitur? Si immediata, non alta quaerimus argumenta, nonne forsan accessus ad S. Scripturam et Liturgiam ante omnia hodiernis mentibus pateat oportet? Auctor non abscondit difficultatem problematis. Conscius pariter est hominem nostrae aetatis in sacrarium suae personalitatis non admittere nisi ut et proponantur quae vera aestimantur, plene relicta eidem interna ac externa libertate optionem eligendi et assimilandi quae libent. Studere, igitur, oportet linguam hominis hodierni, et in eadem eumdem alloqui, quod nisi factum fuerit, ignoti cum ignoto infructuosus eveniet occursus. Dixit, auctor articuli, non tam ut doceat, quain ut problema aperiat, et, pro suo modulu, solutionis semitas indigitet. Prudentiae ac sapientiae uniuscuiusque committitur negotium, utinam eitam fructuosum evadat! Hoc in votis omnium est.

Ključne riječi

Hrčak ID:

40125

URI

https://hrcak.srce.hr/40125

Datum izdavanja:

8.10.1968.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 1.053 *