Bogoslovska smotra, Vol. 37 No. 3-4, 1967.
Izvorni znanstveni članak
Ivo Stipičić
Sažetak
Eschatologicus sensus »corporis« et »terrae« agitur. Tam hominis corpus quam eiusdem vita terrestris tamquam duo modi humanae existentiae accipiuntur. Sub luce ac vi oeconomiae salutis nec possibile nec fas esto illos ad transitoris valores dejicere, nam quod transitorium est hoc et sine valore. In hoc praecise puncto erravit ac errat pseudochristiana quaedam mens eschatologicae conscientiae expers. Contrarium asserendum est. Incarnatione ac spe resurrectionis christianus vir suffultus licite tarm in corpore quam in vita terrestri valores videt imperituros. Esto horum formarn empiricam historicis mutationibus subiectam, tamen dicendum illos in maxime perfecta forma patrimonium absolutae historiae regni caelestis constituere. Hic conceptus essentialiter christianus est, sed a christiano eschatologicum postulat nisum, qui corporis cultura necnon recta super terram ordinatione vitae »excitabit« et accelerabit adimpletionem illius quae dicitur historia absoluta »inbono perfecto rationalis naturae« consistens.
Ključne riječi
Hrčak ID:
41136
URI
Datum izdavanja:
24.4.1968.
Posjeta: 1.481 *