Bogoslovska smotra, Vol. 40 No. 4, 1970.
Izvorni znanstveni članak
Jean Danielou
Sažetak
Ecquis conceptus sicut conceptus n a t u r a e hodie tam perplexus appareat? Positivarum scientiarum mirus progressus methodum earumdem ad omnes campos realitatis ac scientiae extendere praesumit, cum tamen eaedem mvsterio interno scrutando homini imparem dant solutionem. Nec n a t u r a m ad dimensionem socialem restringere, nec societatem loco naturae assumere, cum homo sit re et mente quam societas senior, nec solum ontice sed et psvchologice item ac finaliter. Nec n a t u r a m satis explicat historicismus cum ea quae essentialia ab accidentalibus notis minime distinguat, at sine hac distinctione nihil stabile in humanis negotiis inveniri potest. Naturam concipimus tamquam elementum permanens, jugis sub transmutationibus in suis fundamentalibus notis stans, ita natura hominis minime ab initio humanae historiae ad haec nostra tempora quoad fundamentales notas invenitur mutata. Conscientiam moralem habes eamdem, notionem Dei, immortalitatem animae ac multa alia. Omnes istae contestationes falsis praemissis innituntur, ad impossibila ducunt, nec videntur intellegere naturam ipsam tendere ad hoc ut eius subiectum semper nitatur obligationem explere: ut vere fiat id quod est.
Ključne riječi
Hrčak ID:
41677
URI
Datum izdavanja:
14.2.1971.
Posjeta: 1.344 *