Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

De translatione imaginis Nostrae Dominae de Scopulo

Pavao Butorac


Puni tekst: hrvatski pdf 5.966 Kb

str. 444-460

preuzimanja: 565

citiraj


Sažetak

Agitur hic, iuxta regulas critices hagiographicae, de traditione, quae in oppido Perasti in culpho Cathari de translatione seu inventione clarissimae imaginis Nostrae Dominae de Scopulo, vulgo dictae G o s p a od Š k r p j e l a , adhuc viget. Negativam imprimis quaestionis partem elucubrare accingor: valorem nempe criticum traditionis perastensis de imaginis inventione.
Nova historiam pertractandi metodus — sic in i n t r o d u c t i o n c exponitur — postulat, ut in investigatione historica veritas tantum adstruatur nullo habito respectu in traditioties fictas, nisi quatenus nucleum quemdam veritatis involvunt. Si agitur de traditionibus vel legendis, quae ad hagiographiam pertinent, omnino est distinguenda facti supra naturalis possibilitas ab eventu ipso. Nam si possibilitas affirmatur, nondum adstruitur factum, quod probari debet. Rationabile enim est nostrae fidei obsequium.
P a r s p r i m a agit de communibus, quas traditiones cultum specrantes praeseferunt, notis. Exponitur influxus, quam vulgi mens habuit in confingenda traditione perastensi de imaginis translatione. Rationes adducuntur et circumstantiae, quae vulgi mentem in errorem inducere poterant. Scriptores veteres recentesque, qui de translatione egerant, critices regulis perstringuntur. Ouaedam dilucidantur, quae a scriptoribus minus recte exponuntur, sicuti cuius pictorum scholae cuiusve formae sint opera pictoris perastensis Tryphonis Kokoljić quae in sancruario conspiciuntur, necnon ea, quae de victoria ex Turcis a Perastensibus parta anno salutis MDCLIV dicuntur, quae res in historia cultus N. Dominae praecipua habetur.
In p a r t e s e c u n d a traditioni perastensi scriptorumque expositionibus scientiae hagiographicae principia applicantur. Ouod accuratius per partes dilucidatur, iuxta optimas quas clarissimus Delehaye S. J. protulit regulas. Ulterius ex traditione nucleus veritatis extrahitur, dum alia, quae vulgus contexuit, dogmaticae ac pbilosophiae admininiculis rejiciuntur. Mentio fit in c o n c l u s i o n e per huiuscemodi dissertationem honorem exhiberi Deo. Veritati Ipsae, ac Mariae, Matri Veritatis Incarnatae.

Ključne riječi

Hrčak ID:

42113

URI

https://hrcak.srce.hr/42113

Datum izdavanja:

10.4.1930.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 1.381 *