Bogoslovska smotra, Vol. 14 No. 1, 1926.
Izvorni znanstveni članak
Roko Rogošić
Sažetak
Hodie dogmatum historici conveniunt patres graecos modo diverso ac scholasticos Trinitatem concepisse, quae conceptus diversitas speciatim in tribus consistit. 1. Secundum revelationem christianam in Deo sunt 3 personae et una natura. Intellectus noster utpote finitus utrumque conceptum uno aequali ictu sibi repraesentare non valet, sed aliud in recto, aliud in obliquo. Patres graeci (et Ecclesia antiqua) personas in Trinitate concipiunt in recto, naturam in obliquo; Scholastici vero post Augustinum econtra. 2. Quia Patres Graeci personas concipiunt in recto, processionum divinarum conceptus erit: dare et accipere (persona enim habet), apud scholasticos vero: producere et produci (natura enim agit). Ideoque processiones secundum Patres graecos fiunt hoc modo: Pater est fons principalis, totum suum esse habet a se, et quia est Pater, dat Filio. Filius totum esse habet a Patre et ulterius dat Spiritui; consequenter Pater per Filium dat Spiritui. In Trinitate ergo motus vitalis fit iunlinea recta: a Patre per Filium ad Spiritum. Filius est causa medians in Spiritus Sancti processione, Spiritus autem S. est vitae divinae perfectio et fructus. — In eadem linea recta fiunt etiam missiones divinae et operationes ad extra. 3. Apud Patres Graecos verbum έχπορεύεσφαι specialem habet significationem: principaliter procedere, ideoque tantum usurpatur ad processionem Spiritus S. a Patre significandam. Similiter αιτιος et particula εχ Patri conveniunt. 4. Ex diverso modo Trinitatem concipiendi inter Occidentem et Orientem controversiae oriuntur. Primo controvertitur de verbo εχπορεύεσφαι. S. Maximus Confessor fit pacificator. Deinde controvertitur de modo processionis Spiritus S. a Filio a. 767. Denique Carolus Magnus formulam Graecam accusat Arianismi, Photius vero formulam Latinam et Arianismi et Sabellianismi. Scholastici »Filioque« et δι' Υιοϋ idem significare contendunt, ideo theologi Graeci dividuntur in Latinophrones et Photianos rigidos. Photiani rigidi ab impugnationibus Latinorum sese defendentes δί' Υιοϋ variis modis explicant.
Ključne riječi
Hrčak ID:
42727
URI
Datum izdavanja:
18.6.1926.
Posjeta: 1.913 *