Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Epiclesis historice et theologice considerata

Teofil Harapin


Puni tekst: hrvatski pdf 6.504 Kb

str. 388-407

preuzimanja: 516

citiraj


Sažetak

Introductio. Omnia dissidia facilius componuntur, quam illa in campo religionis, praesertim si ex rebus disciplinaribus dogmaticae differentiae excolantur. Dissidii auctores novos praetextus, ut dissidium justificent, quaerunt. Sic processerunt dissidentes graeci, qui inde a saec. XIV. vim consecrationis in missae sacrificio ad solam epiclesim transtulerunt. Quapropter I. Exponitur doctrina catholica de formula consecrationis. II. Proponuntur difficultates contra hanc doctrinam et quidem § 1. Ut melius tota difficultas intelligatur, adducitur origo et pluralitas liturgiarum. § 2. Sermo fit de epiclesi, quae in diversis liturgiis invenitur. Distinguuntur epicleses in proprie dictas, quae specietenus doctrinae dissidentium favere videntur et improprie dictas, si secus. Utriusque classis specimina quaedam adducuntur. § 3. Difficultates a Patribus petitae proponuntur. III. Diluuntur difficultates et quidem § 1. Documenta, ad quae provocant dissidentes, multo posteriora sunt aetate apostolica. Vetustissima documenta aliter loquuntur. § 2. Non obstantibus quibusdam difficultatibus, Patrum testimonia docrinam catholicam comprobant. § 3. Verus sensus epicleseos proprie dictae exponitur. Conclusio: Necessitas infallibilis magisterii ex quibusdam deviationibus in liturgiis orientalibus ostenditur.

Ključne riječi

Hrčak ID:

43398

URI

https://hrcak.srce.hr/43398

Datum izdavanja:

24.3.1925.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 1.092 *